Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. fiſtulâ deſcendit in ſubiectum vaſculum; in aĕre ſcilicet rarefacto
Mercurius fiſtulæ eſt ſecundùm ſpeciem grauior, quàm in aëre
communi; & aëripſe per vim adeò rarus fieri poteſt, vt demum
vaſis Mercurium atque conſequentem Mercurium fiſtulæ attra-
here valeat, rareſcente corpore, quod ſuperiorem fiſtulæ par-
tem implet. Nam quod aër globi ſemper minùs ſuâ elaſticâ vi
premat Mercurium, iam ex dictis de globo Magdeburgico reie-
ctum eſt; vt quid enim creſceret difficultas & labor in agitandâ
antliâ, ſi nulla vis aëri inferretur? Si igitur embolus attrahit re-
nitentem aërem vaſis in modiolum, etiam aër rarus attrahere
poteſt Mercurium. Et quidem à corpore raro attrahi aliud corpus
videtur manifeſtum, ſi fiſtulam longiorem, in qua Mercurius
deſcendit, digito infernè claudas, & fiſtulam inuertas; corpus
enim illud rarum, quod fiſtulæ partem à Mercurio relictam im-
plet, digiti carnem, etiam cum dolore, vehementer attrahit, non
minùs ac Medicorum cucurbitulæ, frigeſcente aëre, ſeque conſti-
pante, carnem intus rapiunt.

Dand. Nihil hac argumentatione aduersùm ſe concludi pu-
tant; & fatentes parem eſſe cucurbitularum & fiſtulæ rationem,
carnem aiunt in illas intrudi ab aëre exteriore vrgente. Adducun-
tur autem, vt credant aërem non eſſe violentæ raritatis capacem,
ex eo quod in Boylæa illâ machinâ pneumaticâ obſeruatum eſt
immiſſa animalia, quia extenuato magis & magis aëre ſpiritum
ducere nequeunt, alia perire, alia langueſcere, perinde atque
in altiſſimorum aliquot montium iugis ſpiritum ducere non valen-
tes homines diu viuere nequeunt, & ſtomacho laborant ob aëris
tenuitatem: at in iugis illis aër non eſt factus per vim rarus; igitur
neque in globo vitreo dicendus eſt aër per vim rarus, cum ſit poſt
agitatam diu antliam æquè tenuis, ac ſi ex illâ altitudine de-
ſumptus fuiſſet aër: Vt verò admirationem præuertant, quæ ſub-
oriri poſſet audientibus ab aëre premente carnem intrudi in cu-
curbitulas, & preſſione illâ ſanguinem ex ſcariſicatâ pelle expri-
mi, iubent vitream fiſtulam vtrinque hiantem altero oſculo ap-
plicari veſicæ ſubflaccidæ, & cum eâ connecti cerato, tum erectam
intra vas fiſtulam ſuſpendi, atque aquam eâ copiâ affundi, vt eius
ſuperſicies ſuperemineat veſicæ; apparebit enim veſicæ particula
ſubiens fiſtulæ oſculum, aquâ videlicet vrgente. Nec diſſimili ra-
tione in cucurbitulas carnem intrudi volunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer