Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. Fallaciis & fraudibus carebit Onychomantia, quæ unguium
maculas obſervat, Capnomantia, quę fumi motum, Geo-
mantia, quę fortuitam punctorum poſitionem. Futurorum
argumenta deſumit Pyromantia ab igne, Hydromantia ab
aquâ, Aëromantia ab aëre, Libanomantia à thure, Cero-
mantia à cerâ, Lechanomantia à pelui, Coſcinomantia à
cribro, Botanomantia ab herbis, Daphnomantia à lauro,
Sycomantia à ficubus, Rabdomantia à virgis, Oomantia ab
ovis, Ichtyomantia à piſcibus, Ægomantia à capris; quibus
omnibus nihil excogitari poteſt futilius & inanius, nec tamen
ſemper falſæ ſunt. In harum artium numero Aſtrologiam
reponendam exiſtimo, de cujus eftatis ita loquitur S. Auguſt. lib. 2. de Doctr. Chriſt. cap. 23. Quæ omnia tantum valent, quan-
tum præſumptione animorum, quaſi communi quadam linguâ cum
Dæmonibus fœderata ſunt. Quæ tamen omnia plena ſunt peſtiferæ,
curioſitatis, cruciantis ſollicitudinis, mortiferæ ſervitutis. Non,
enim quia valebant, animadverſa ſunt, ſed animadvertendo & ſignando factum eſt, ut valerent: & ideò diverſis diversè proveniunt
ſecundùm cogitationes & præſumptiones ſuas. Illi enim Spiritûs, qui
decipere volunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per
ſuſpiciones & conſenſiones ejus viderint. Neque obiici poteſt Au-
guſtino rerum Aſtrologicarum ignorantia; quantum enim erga
hujus artis ſtudia affectus aliquando fuerit, conſtat ex lib. 4. Confeſſ. cap. 3. , & lib. 7. cap. 6. , ubi ejus vanitatem ſe demum
agnoviſſe fatetur. Hinc, quia nobis cordi eſt verum exquirere,
ac profiteri licet ſinè invidiâ, non diſſimulo me exiſtimare,
quantalibet afferri poſſit exemplorum copia, cum Aſtrologo-
rum prędictionibus eventa caſu conſenſiſſe: juniores enim à
priſcis illis diſciplinam atque pręcepta artis accepere, ad quę
tanquam ad ſaxum adhæreſcunt; illis verò, ut nuperrimè Mau-
rocenus diſſerebat, ignota erat Cauſarum complexio, cui tri-
buendæ eſſent rerum harum inferiorum viciſſitudines. Omnia
igitur incerta cum ſint, liceat mihi neque junioribus, neque
priſcis Aſtrologis credere reverâ fuiſſe diuturnâ obſervatione
cognita vaniſſimæ artis dogmata, quæ tradunt: non enim,
immeritò factum eſt jam tritum ſermone proverbium, quo
hominem non probatę fidei vulgus aſſerit tàm falſum eſſe,
quàm Ephemeridem Aſtrologicam. Meo certè villico, quod
ſpectat ad Cœli mutationes, aut ad futurum agrorum proven-
tum, majorem adhibeo fidem, quàm cuilibet aſtrorum ſcien-
tiam profitentì; agricolas enim frequens notatio docuit, quam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer