Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. apertam Atmoſphœræ, atque terræ notitiam iis concedam: aſtrorum enim facultas excitare poteſt terrenos halitûs, eoſque
in ſuperficiem evocare, atque iis aërem implere: hanc autem
vim aſtris concedendam frequentia experimenta docere potue-
runt.

Grad. Caſu veros vates eſſe poſſe ultrò affirmo. Mihicertè
compertum eſt (neque vos fortaſſe latet) ſodales quoſdam,
non multæ ſcientiæ homines, ſed multi joci, aliquando con-
veniſſe, & ſingulis anni proximè futuri diebus pro ſingulo-
rum arbitratu, omninò inconſultis aſtris, ſuam tempeſtatem
aſſignâſſe, nec ullius Aſtrologi Ephemeridem tàm bellè ipſi
tempori congruiſſe: Quinimmò & contigit Aſtrologi ſervum,
cum ab hero Ephemeridem Typothetę deferendam accepiſſet,
omninò contrariam ſibi deſcripſiſſe, ut quam diem herus ſe-
renam promitteret, ille turbidam pronuntiaret, feliciore,
eventu, ſecum reputans, ſi herus gauderet, quoties duo-
rum ſaltem aut trium hebdomadæ dierum tempeſtatem ſuâ
conjecturâ aſſecutus fuiſſet, ſibi contraria pręnuntianti qua-
tuor aut quinque dies reſponſuros. Non igitur eventis, ſed
argumentis & rationibus oporteret, quare quidque ita ſit,
docere. Equidem puer incidi in codicem, ubi inter cętera,
divinandi documenta quærebatur, uter conjugum prior diem
ſuum obiturus eſſet; atque collatis in ſummam literis utriuſ-
que vocabulum componentibus, ſi numerus par fuiſſet, dice-
batur uxor præceſſura, ſin autem impar, maritus viduita-
tem conjugi relicturus. Illicò curioſus, quotquot matrimo-
nia, inter conſanguineos, affines, amicos, morte diſſoluta
noſſem, cœpi ad hoc examen revocare, utriuſque nominis li-
teras numerando, tàmque exactè præſcriptæ regulæ congrue-
bat eventus, ut mihi non modicè gratularer: non tamen diù
deſipui; videbam ſcilicet nimis voluntariè imponi nomina,
infantibus, quorum deinde connubia ex multis fortuitis pen-
dent: præterquam quod divinatio illa latinis vocabulis alliga-
batur. Si eventus veritatem aſſereret pręceptis divinandi,
Artemidorus oraculi loco erit ſomniorum interpretibus; ali-
quando enim non ſunt falſi conjectores: Antiquorum Aruſ-
picina, Hæbreorum Rota Divinatoria ex quatuor concentri-
cis circulis, Libanii Alectriomantia à tritici granis juxtà Al-
phabeti Gręci literas ordine poſitis & gallo oblatis, ut quæ
grana comederet, literas indicarent quęſiti nominis; vanita-
tem non redolebunt; quia nonnunquam reſpondit eventus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer