Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. rum ſuſpicantur; quę ſi explicentur, & enuntientur, illicò
contemnenda & frivola apparent. Si Planetarum ſingulorum
vires in hæc inferiora ſingillatim illaberentur, ex diuturnâ
notatione effectuum natura & facultas ſingulorum, aliquâ
ſaltem ex parte, innoteſcere potuiſſet: ſed, cum eædem,
Lunæ cum Sole Syzygiæ, & reliquæ configurationes, ſingulis
menſibus recurrant, nec tamen eadem ſit pluviarum & ſere-
nitatum periodus apud nos, manifeſtum eſt Lunares influxûs
(id quod de cæteris dictum intelligatur) aliarum expiratio-
num admiſtione temperari, ut diverſa contingat efficientia. A temeritate igitur ſejungi non poterit prædictio ignorantis,
cuinam ſidereorum halituum complexioni tribuendus ſit effe-
ctus, qui ſub aſpectum cadit: quandoquidem non ſolùm la-
tet, ex diſſimilibus ejuſdem ſideris expirationibus quænam
ſpecies effluxerit, verùm etiam quænam fuerit ſingularum
portio: pro diversâ autem partium inter ſe Ratione ejus, quod
ex his conflatur, efficacitas varia eſt, ut in pulvere pyrio,
qui ex carbone, ſulphure, & nitro componitur, plurimum
intereſt, quanta ſit ſingulorum portio: quemadmodum etiam
pictorum pueri nôrunt, quàm varius conſurgat color, ſi quis
reſinæ fumum, rubricam, & ceruſſam ſimul conterat, va-
riatis horum Rationibus. Ad hæc, quis neſciat, ipſius aëris
conſtitutio quàm varia ſit eodem tempore? adeò ut in locis
non admodum diſſitis in eodem Phyſico Horizonte, & ſub
eodem meridiano, hìc quidem nubes imbribus maximis in,
terram ſe exonerent, hìc verò iter faciat viator æſtuosâ & pulverulentâ viâ. Quonam ergo ex ſidere Aſtrologus huic
pluviam, huic ſerenitatem prænunciet, abſque ullâ vapo-
rum aëris notitia? Similiter quà confidentiâ regionis alicujus
incolas terrebit denunciatione morbi Epidemici, ſi ignoret,
quibus Salibus volatilibus refertus ſit aër, quem ſpiritu du-
cunt? Neque aëris tantùm habitudinem, ſed & agrorum in-
dolem innoteſcere oportet conanti futuram ſterilitatem, aut
frugum ubertatem prædicere: immò & ipſa telluris viſcera,
perſpecta habeat neceſſe eſt, quicunque terræmotûs, labes,
oppidorum ruinas imminere affirmaverit. Cum itaque hæc
omnia Aſtrologis incomperta eſſe manifeſtum ſit, improvidi
ſanè ſunt, qui eorum prædictionibus ſe facilè præbent cre-
dulos.

Dand. Attamen aliquorum prædictionibus eventa ſæpè reſ-
pondiſſe negare non auſim, quamvis non adeò claram, &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer