Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. tur. Quòd ſi uniuſmodi eſſet totius ſideris natura, nil plan è
referret, quam nobis ſui partem obverteret, cum non niſi ſimi-
les expirationes evibraret: Si verò alia ſit aliarum partium
natura, pertinet ad influxuum varietatem hujuſmodi Planeta-
rum circà ſua centra libratio.

Grad. Non pauca nunc turmatim occurrunt animo tuæ huic
ſententiæ convenientia. Et primò quidem placet id, quod
de Lunâ innuebas, videlicet à Solis calore in Lunam inciden-
te excitari halitûs: nam tùm Lunæ, tùm cæteris Planetis
hoc idem tribuerem, quod telluri accidere non dubitamus,
ex cujus viſceribus vi interioris caloris multi ſurſum elevantur
halitûs ex patentibus meatibus erumpentes, & præterea ex
ipsâ ſuperficie calore Solis imbutâ aliæ particulæ ſolvuntur,
quæ in aërem aſcendunt, ut potiſſimùm æſtate in Campo arato
obſervamus, cùm maximus eſt diei fervor; ſimile enim quid
videmus, ac cum foculum ardentibus prunis plenum in Sole
exponimus. Eadem ratione mihi facilè perſuadeo ſingulos
Planetas non ſolùm ſuas expirationes ſponte emittere, prout
cujuſque interior facultas fert, verùm etiam à Solis calore ex-
timas partes irritari, ut illæ validiùs effluant atque uberiùs,
prout Solarium radiorum impreſſionem excipiunt, pro ſitu & figurâ, qua ſe invicem reſpiciunt. Hinc probabili conjecturâ
ducor ad opinandum, ita unius Planetæ expirationes in alte-
rius Planetæ corpus incurrere poſſe, ut proprias hujus expi-
rationes vel excitent, vel compeſcant, vel ſecum rapiant,
vel aliorſum inflectant, & dirigant, pro variâ partium, quas
contingunt, naturâ. Cum igitur à Lunâ, cæteriſque ſimùl
ſideribus variam Cœli temperationem fieri nemo diffiteatur,
hæc utique ex tàm diſſimilium expirationum concurſu atque
complexione oritur; illæ autem æthera & aërem pervaden-
tes commiſcentur halitibus hiſce noſtris inferioribus, ex qui-
bus unà cum terrenis Salibus, Sulphuribus, atque Spiritibus,
mira rerum varietas, non in plantis ſolùm atque foſſilibus,
verùm etiam in ipſis animalibus, tùm ex aſſumpto alimento,
tùm ex ſpiritu, quem ducunt: Ex hac enim ſidereorum at-
que terreſtrium halituum complexione nullus dubito, quin
maximè pendeat Spirituum Vitalium atque Animalium tem-
peratio, quam aut firma corporis conſtitutio, aut incom-
moda valetudo conſequitur.

Dand. Arridebunt noſtra hæc, ut mihi quidem perſuadeo,
non mediocriter Aſtrologis, quibus rationem ſuppeditamus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer