Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cæleſtibus. dò factis inter partes ſpatiis eandem apparere diviſam in plu-
res minores; modò repletis intervallis unam fieri ex pluribus,
ac demum maculam deſinere in umbram extenuatis expira-
tionibus. Quin etiam aliquando illæ tàm promptè atque cele-
riter prorſus diſpelluntur, ut loco Maculæ clariſſima Facula
accenſa videatur; quæ enim particulæ ſolam caloris faculta-
tem jugi agitatione exercebant, ſublato impedimento, atque
omninò expurgatæ, etiam motu porrectionis & contractio-
nis validè ſe vibrant, acriùſque lucent præ cæteris circumpoſi-
tis, quas aliquæ expirationes, licet tenuiſſimæ, quodam-
modo inficiunt, motumque lucis proprium aliquatenus debi-
litant: quia verò non diù perpurgata manet pars illa Solis, quin
novæ expirationes adveniant, ideò Facula extinguitur, & fit
lux in toto diſco æquabilis.

Dand. Hujuſmodi expirationum immunis, ut puto, ferè
nunquam eſt Solis facies; quamvis nec ita coagmententur, ut
ſplendorem maculis aſpergant, neque ibi hæreant ſed extrà
Solem erumpant; quippe quæ in hæc inferiora illabuntur: cum enim Solis virtus in tellurem influat adeò, ut ipſa viſce-
ra permeare cenſeatur omnium conſenſu, hoc autem neque
luci, quâ lux eſt, concedi poſſit cui ſcilicet reluctatur opa-
citas, neque calori, quâ calor eſt, cum altiùs fodientibus
occurrat frigus; reliquum eſt, Solarium expirationum natu-
ram aliis à luce & à Calore facultatibus inſtructam eſſe, atque
ex illis, cæteriſque, quas tellus ſubminiſtrat, particulis con-
flari & effici varias corporum proprietates. Neque timendum
cum aliquibus, ne fortè Sol aliquando effœtus fiat. Primùm
enim ex Solis apparente diametro nunquam minore minutis
30. ejuſque diſtantiâ nunquam minore ſemidiametris terreſtri-
bus 2850. elicitur ejus vera diameter ad telluris diametrum,
major quàm ſit 12. ad 1. , atque adeò Ratio Solis ad Terram eſt
major quàm 1728. ad 1. Immò ex accuratiſſimis Lunę Dicho-
tomæ obſervationibus innotuit Solem nunquam minùs abeſſe
à Tellure quàm ſemid. terr. 7000. , ac propterea veram Solis dia-
metrum ad tetrę diametrum eſſe majorem quàm 30. ad 1. , ac
proinde Solem eſſe ad Terram majorem quam 27000. ad 1. Quantumvis igitur imbuatur tellus Solaribus expirationibus,
quid illę ſunt ad univerſam tàm ampli Solaris corporis molem? Deinde ſi in corporum coagmentatione terreſtribus particulis
copulantur aliquę, quas Sol efflavit, expirationes, in illorum
diſſolutione hæ utique non abeunt in nihilum, ideòque etiam

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer