Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. ginti & ſeptem. Ita tamen maculę aliquoties circuitum perſi-
cere, & redire obſervatæ ſunt, ut nulla integrum annum abſol-
verit. Sed magna macula rarò naſcitur, & incipit in Solis diſco
apparere, quin deficiat, antequam in margine Occidentali exte-
nuetur, aut evaneſcat: Si qua verò in ſuperiore & nobis occulto
Solis hemiſphœrio orta nobis primùm appareat in limbo Orien-
tali, & ampla fuerit, communiter non tamdiu durat, ut totam
dixi diametrum percurrat. Porrò hic macularum cæteroqui
obſcurarum interitus ita contingere obſervatus eſt, ut macula
ipſa ſenſim decreſcat mole, & extenuetur in umbram; quem-
admodum in ortu ſuo multæ ex tenuiſſimis umbris, quaſi ara-
nearum telis, ſpiſſiores factæ circa medium nigreſcunt, & au-
gentur. Nec planè admirabilitate caret, quod ſępiſſimè ex
deficientibus maculis accenduntur Faculæ reliquo Solis diſco
lucidiores, & plerunque majores ipſis maculis, ex quibus ortę
ſunt: quamquam etiam aliquando ex Faculis Maculę oriuntur. Has autem ſivè Maculas, ſivè Faculas Solari corpori adhęrere
indicat ipſe motus, nam omnium eodem tempore apparentium
ſimilia ſunt itinera, & figurâ, & poſitione; ſiquidem omnes
circa finem Novembris ac initium Decembris, iterumque circa
finem Maji ac initium Junii, hoc eſt paulo ante Solſtitia, per
duas circiter hebdomadas, quaſi rectam lineam in apparenti
Solis diſco deſcribunt; at verò conſequentibus ſex menſibus à
Brumali Solſtitio ferè uſque ad Æſtivum, hoc eſt ad finem
Maji & initium Junii, motus curvus eſt & inflexus, intume-
ſcente magis & magis arcu versùs partem Solis Borealem, ita
ut ſumma curvitas ſit ſub initium Martii, quę deinde decreſ-
cat; contra autem ab Æſtivo ad Brumale Solſtitium curvitas
itineris eſt versùs oppoſitam Solis partem Auſtralem, ita ut
initio Septembris maxima ſit curvitas. Cum igitur tàm defini-
tus ſit ſingulis annis macularum motus pro ratione temporis,
quo exiſtunt, earum verò ortus prorſus incertus ſit, nec ullâ
certâ lege (ſaltem nobis cognitâ) conſtitutus, non eſt illis, ſed
Soli, cui adhęreant, tribuendus motus, dum ille circa ſuum
axem obliquo motu annuo convolutum, periodo ferè men-
ſtruâ, hoc eſt dierum circiter 27. , convertitur.

Maur. Ex hoc Solis motu globoſum illum eſſe agnoſcimus,
& uſquequaque lucidum; quamvis macularum obſcuritas & opacitas tanta, ut nigrorem referat circa medium, non eſſe,
illum meram lucem oſtendat. Nam quæ in medio Solis diſco
oriuntur Maculę, non aliunde venire, ſed ex ipſo Solis corpore

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer