Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. *pectu ardoris ejus quis poterit ſustinere? Fornacem cuſtodiens in,*
*operibus ardoris. Tripliciter Sol exurens montes, radios igneos exſuſ-*
*flans, & refulgens radüs ſuis obcæcat oculos: * ubi ignei vocantur
radü, quibus refulgens obcæcat oculos, ut intelligamus lucem
ipſam eſſe ignem. Verùm pręter lucem, ſeu Ignem, alia natura
Soli tribuenda eſt, ut ſummi conditoris voci Fiat aliquid ex
nihilo eductum reſpondeat. Præterquam quod Solis maculæ
noſtro hoc ſæculo accuratiſſimè, & improbo labore, obſervatę,
ipſi Solari corpori adhærentes citrà ullam unquam parallaxìm,
manifeſtum faciunt aliquid in Solę eſſe præter lucem.

Grad. Mirum, quàm varias in partes ſe torſerint, immò
etiam num torqueant Philoſophorum quorundam ingenia, quo-
rum voluntariis hypotheſibus hoc phęnomenon minimè con-
gruit. Primùm negandi anſam aſſertionis novitas præbuit: deinde ubi res multorum oculis teſtatior fuit, quàm ut eſſet
inficiandi locus, vitrorum, per quæ Solis ſpecies excipiebatur,
ludibrio tribui poſſe videbatur; ſed vitrorum converſio atque
mutatio omnem fallaciæ ſuſpicionem depulit, macularum,
imagine, ſivè poſitionem in Solari diſco, ſivè amplitudinem
ſpectes, minimè mutatâ. Tum comminiſci modò ab inferioris
cœli particulis præ cæteris opacis lucem interciſam; modò
ignotos Planetas Solem ſubeuntes; modò umbras ex corpori-
bus neſcio quibus in ſolis imaginem ab ipſo Sole projectas: ſed
neutiquam hæc commenta cum phænomenis conſentiunt. Quæ in Lunæ facie apparent maculæ, conſtantes ſunt, ean-
demque ſervant poſitionem & figuram: at in Sole nec idem,
ſemper eſt macularum numerus, nec eadem figura, ſed & variæ
ſunt, & modò plures, modò pauciores, aliquando etiam nullæ
conſpiciuntur. Sepè etiam contingit quaſi ex improviſo macu-
lam oriri, aut incrementum capere; ſæpè plures in unam coire,
aut unam in plures diſpergi, & quidem in ipſo medio Solisdiſco: Nam ſi quę in Orientali Solis margine, quatenus ad aſpectum
pertinet, unam conſtituunt, ex Solis circa ſuum axem conver-
ſione paulatim diſgregatæ apparent, atque, niſi pereant, ite-
rum uniri videntur accedentes ad Solis limbum Occidentalem. Quæ ſcilicet maculę initio in limbo Orientali conſpiciuntur,
paulatim progredi videntur, & non niſi ferè poſt tredecim dies
ex margine Occidentali deſinunt apparere, donec iterum ex
Solis limbo Orientali poſt tredecim ferè alios dies emergant,
niſi in altero Solis hemiſphœrio evanuerint. Ex quâ periodo
innotuit Solis circa ſuum axem convolutio diebus circiter vi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer