Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. intuenti illi apparebunt ſcintillantes, etiamſi propriâ luce,
careant, ſicut caret ferrea crux auro obducta, quæ nec ita
polita eſt ac levis uti ſpeculum, nec ita aſpera ſicut ferrum
rude, quin valeat aliquas reflexionis leges confusè atque per-
mixtè ſervare.

Dand. Quandoquidem lucis natura primo die condita non
periit, utique, ſi illa uſquam fuerit, in Sole atque in ſtellis
eſſe dicenda eſt, ita ut illa, quæ per aërem & æthera priùs
erat diffuſa, fuerit conglobata in hiſce ſideribus. Verùm du-
bitandum adhuc videtur, utrùm Sol ac ſidera ſixa ſint mera
lux, an verò præterea aliam aliquam naturam plurimâ luce
imbutam contineant: ſi enim lucis notio ad plures differentias
pertineat, luces ſpecie diſpares ſatis erunt ad diverſam ſide-
rum naturam conſtituendam.

Maur. Hanc in luce diſſimilitudinem nolim in controver-
ſiam adducere, ſive admittendo, ſive rejiciendo; neutram
ſiquidem in partem ſatis valido argumento impelli me ſentio; quanquam non diſſimulo me in eam inclinatione quadam pro-
babilitatis propendere. Ut ut autem eſt, in Sole certè aliam
à luce naturam agnoſco: quandoquidem Gen. 1. 4. *Dixit Deus*
*Fiant luminaria in Firmamento Cœli. * v. 16. *Fecitque Deus duo*
*luminaria magna. .. & ſtellas. * Utique luminaria magna nemine
diſſentiente, non alia ſunt præter Solem, & Lunam: hæc
autem, videlicet Luna, non fuit merus æther conſtipatus,
ſed natura quædam de novo condita; igitur & ille, nimirum
Sol: cum de utroque ſidere dictum ſit Fiant; alioquin vox
eadem ſemel prolata duplicem ſubiret notionem, ſi in Sole qui-
dem nihil fuiſſet creatum, nihilque habuiſſet præter lucem guar-
to ab hinc die conditam, & poſtea ſolùm conglobatam, ut factus
dicatur Sol, in Lunâ verò intelligenda eſſet nova natura. Porrò ne-
mini, ut reor, dubium eſſe poteſt, an Luna aliquid ſit pręter ęthera
conſtipatum; æther enim perſpicuus eſt, Luna opaca, ut Solares
eclipſes manifeſtum faciunt: æther eſt fluidus ac diſſipabilis,
Luna conſiſtens, cum eaſdem nobis Maculas oſtentet. Quòd ſi
fortaſſe quis dixerit Lunam ab æthere differre, ſicut glacies ab
aquâ, hoc ſaltem dare neceſſe fuerit, crearum à Deo aliquod
ætheris coagulum, ſicut aquæ addere oportet nitroſas, aliaſve
ſalinas particulas, ut concreſcat in glaciem. Simili igitur ratio-
ne, plurima quidem lux, illáque efficaciſſima congeſta eſt in-
Sole, quem igneum appellare non dubitaverim, cum de eo
ſcriptum ſit Eccleſiaſtici 43. In meridiano exurit terram, & in conſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer