Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. jam habet rationem ſpeculi, atque corporis illuminantis ſpe-
ciem oculo ingerit, ita tamen, ut nonnihil primigenii nitoris
deteratur: ſic nubes ſublucida, illius imaginem ex aquâ re-
percuſſam excipientibus, apparet ſubobſcura, & qui Solis
eclipſim directè aſpicere non audent, ne nimio fulgore viſus
hebetetur, illam in pelui aquæ plenâ, aut in ſpeculo con-
templantur. Quare, cum lucem jam tum ab ipſo rerum,
exordio creatam, atque ſupra faciem abyſſi longè latèque dif-
fuſam, non ſit à recto Divinarum literarum ſenſu alienum
ſtatuere fuiſſe naturam quandam perſiſtentem, quam Deus
laudaverit tanquam bonam, atque illam neque fuiſſe omni-
nò extinctam dicendum ſit, neque adhuc permanere, ut
priùs diffuſam; quid magis rationi conſentaneum, quàm aſ-
ſerere eandem quartâ die coactam in Solem, atque diſtribu-
tam inter ſidera Firmamento infixa? eſto aliquâ lucis parte
reſperſa fuerint tum inferiora hæc corpora, tum ipſi Planetę,
ut ſuo quæque colore conſpicua fierent, acceptamque extrin-
ſecùs lucem modificarent, aut temperarent. Quoniam verò
ſtellas fixas à tellure tanto intervallo diſiunctas ex apparente
diametro conſtat ingentes eſſe (adeò ut non deſint, qui Al-
cor ſtellam ſextæ magnitudinis pronuntient novem vicibus
terrâ majorem) manifeſtum eſt in ſingulis maximam vim
lucis fuiſſe congeſtam & coagmentatam, ac proinde porrec-
tionis & contractionis motum ita notabilem eſſe, ut micare
videantur.

Dand. At Venus aliquando ſcintillat, atque Mercurius; neque tamen illis innatam lucem tribuere poſſumus, quæ alio-
quin, utpote ſemper eadem, ſemper micaret. Niſi fortè
dicamus, quemadmodum terra non ubique habet montes
ignivomos, ita Venerem atque Mercurium habere lucem
plurimam inſitam, ſed ſolùm quâ facie Soli ſemper obversâ
tunc nos reſpiciunt, cum pleno orbe Solis radios excipere vi-
dentur: neque enim incredibile eſt Venerem atque Mercu-
rium Solis aſſeclas, circa quem ſuos circuitûs perficiunt, ean-
dem ſemper faciem Soli obvertere ſimiliter, ac Luna tellu-
rem circumiens eandem ad nos faciem ſemper convertit, ut
ex ejus Maculis manifeſtum eſt.

Grad. Hæc aſſerentem quo efficaci argumento redarguerem,
me non habere ſponte fateor: ſed quia neque invenio proba-
bile aliquid ad faciendam fidem rei tam dubiæ, illud propo-
no, quod cum primùm mihi ſe videndum præter ſpem obtu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer