Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. viorem haſtam ligneam, aut ferream, ſivè argenteam bra-
cteam agitet, illa non flectitur, ſed rigida permanet; at ſi
valde longa fuerit, vibratur. Verùm quia neque hæc ſatis
conveniunt cum eâ philoſophandi viâ, quâ cæteroqui progre-
diuntur, Specierum Intentionalium productionem ſtatuen-
tes, eò demum veniunt, ut univerſam ſcintillationis cau-
ſam referant in vaporum, quibus refertus eſt aër, incoſtan-
tiam, quatenus ex irrequietâ illorum intercuſatione fiat Spe-
cierum in oculos delapſarum interciſio, hoc eſt Specierum,
productio in vapore commoto; quemadmodum lapilli in fun-
do clariſſimi amnis tremere videntur ob aquam profluentem. Hanc tamen comparationem rejicio; aquam enim fluentem
aſpectu inſequimur, & illicò ad lapillos oculum inflectimus
reciprocando oculi motum; at in ſiderum fixorum aſpectu
non ſimiliter oculus nutat, cum vaporem inter nos & aſtra,
intercurſantem non videamus. Cæterùm nocturni vapores
æquè interiecti ſunt inter nos, & Saturnum, ac inter nos & Sirium aut Arcturum, hi ſcintillant, ille non micat; non
utique quia validior ſit Saturni radius quàm Sirii, & Arcturi; hi enim multò rutilantiores apparent: non igitur in vapores
commotos rejicienda eſt ſcintillationis cauſa, quaſi hi langui-
diorem Fixarum radium interturbarent. Prætereo maximè
ſereno ac frigido Cœlo longè acriùs micare ſidera, quàm cum
humidus aër plures minores ſtellas noſtro aſpectui ſubducit. Si autem tùm Majora, tùm Minora ſidera eadem nocte, im-
mò eodem momento, intueamur, omma ſcintillant, ſed
Majora multò validiùs: an, majorum radii imbecilliores ſunt,
quibus intercurrens vapor magis officiat? Sed quid dicant de
Veneris & Mercurii ſcintillatione? Hi ſi Perigæi fuerint, nec
valde procul à Conjunctione cum Sole, utique exiguam & languidam lucem ad nos emittunt, neque tamen ob interie-
ctos vapores nutat eorum ſplendor: at ſi pleno orbe, quo nos
reſpiciunt, Solis lumen excipiant, tunc enim verò maximè
rutilant, & manifeſtè ſcintillant: id quod etiam Marti ali-
quando, ſed ſubobſcurè, contingit. Si itaque tunc ſiderum
ſive fixorum, ſive errantium lux vehementiùs vibratur & micat, cùm illa validior eſt, minùſque obnoxia vaporum
turbationi, fruſtra in aëris vapores univerſa ſcintillationis
cauſa reſertur: Propterea aliis placuit ſiderum omnium faci-
em non planè levem & undique æquabilem, ſed aſperam
conſtituere, cujuſmodi ſatis apertè conſtat Lunam eſſe: ideòque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer