Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. cem comparatis diverſa ſecundùm ſpeciem gravitas aut levitas
tribuenda eſſet, ut diſparibus intervallis à centro abeſsent; ſed
plures naturæ quamvis ſub eodem genere cæterarum proprie-
tatum complicatione differentes, poſſent in univerſo hoc globo
ſimili poſitione gaudere: id quod rationibus ortûs & interitûs
corporum apprimè conducit, quo modo plures naturas terra,
plures aqua, plures aër complectitur. Hinc, tam diverſis na-
turis confluentibus & conjunctis, oritur mira illa corporum,
varietas, & diſſimilitudo efficacitatis, quam conſtituere nequi-
rent elementa, ſi prorsùs homogenea eſſent ſingula ſingulo-
rum corporum, & pro ſolâ portione diſcreparent.

Grad. Propterea, cum de Ignis luce diſſereremus, memini me
innuiſſe, nos nullo argumento adigi ad primævam illam lucem,
adſtruendam ſecundùm omnes ſui partes omninò ſimilem: hujus
quippe maximæ ſimilitudinis nulla neceſſitas, nulla effectionibus
congruens ratio apparet: quinimmò diſſimilitudinem ſuadere vi-
detur ipſa colorum in corporibus mixtis varietas, & lucis reper-
cuſſio, quæ in Minoribus Planetis diverſa contingit; eſt enim ru-
tilans Venus, igneus, & rubens Mars, pallens Saturnus. Neſcio
tamen, an ſatis aptè ſixorum ſiderum naturam huic aut illi Pla-
netæ affinem eſſe nonnulli pronuncient, prout in ipſo fulgore ali-
quam ſimilitudinem deprehendunt: licèt enim accidere poſſit, ut
ſimiliter luceant quæ acceptâ, & quæ ingenitâ luce fulgent, non
continuò naturæ ſimilitudine ea convenire affirmare auderem.

Maur. Prudenter, quod dubium eſt, hoc ſumere pro certo & conceſſo non audes; neque enim eſt extrà omnem controver-
ſiam, utrùm ſtellæ fixæ innatâ, an receptâ luce ſplendeant. Quod enim ad Planetas ſpectat, illos à Sole illuſtrari indicant
accretione & diminutione luminis, pro receſſu ſuo & acceſſu,
phaſes Lunæ, quibus ſimiles phaſes contingere tum Veneri,
tum Mercurio optima teleſcopia oſtenderunt; immò & ipſum
Martem, cæteroqui rotundum, non procul ab aſpectu Solis
Quadrato gibboſum (falcatus eſſe nequit, quia ſole ſuperior)
non pauci obſervârunt. Ex quibus rationabilis conjectura,
ducitur ad aſſerendum etiam Jovem à Sole lucem mutuari,
quanquam ob diſtantiam multo Majorem præ Marte diſcerni
nequeat, an exigua aliqua particula deſit diſco apparenti,
quin omninò rotundus Jupiter aſpiciatur, quando aſpectu
Quadrato Solem reſpicit. Cum autem non rarò Jovis Comites
ab ipſo Eclipſim patiantur, qui cæteroqui ratione poſitionis
nobis eſſe poſſent conſpicui, ſatis manifeſtè conſtat ipſos à So-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer