Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. pra aërem, atque idcirco aër ſuperior comprimere non poteſt in-
ferìorem. An non corporibus certum pondus habentibus in aëre,
ſi intrà aquam expendantur, tantum decedit ponderis, quanta
eſt aquæ ſub eaďem mole grauitas? id autem ſimili ſemper ratione
contingit, ſiuè corpus aliquod in examen vocatum vix infra ſu-
perficiem aquæ, ſiuè altiùs deprimatur: quod ſi cylindrus aqueus
deorſum vrgeret corpus altiùs demerſum, vtique illius grauitas
maior appareret; eſt autem ſemper eadem: licet igitur inferre,
non premi demerſum corpus ab imminente aquâ, atque adeò
nec ab aëre imminente premi ſubiectum Mercurium, aut aërem
infimum craſſiorem, cùm ſimiliter aëre circumfundatur.

13.1.

0059-01

Dand. Sibi tamen videntur Philoſophi illi deprehendiſſe cor-
pus grauius vrgeri ab impoſito corpore minùs gràui, hoc experi-
mento. Aliquid Mercurij ſtatuerunt in vaſe, illique vitream fi-
ſtulam vtrinque hiantem immiſerunt. Mercurius in fiſtulâ ean-
dem ſuperficiem cum Mercurio vaſis obtinebat. Tum Mercurio
in vaſe afſuderunt aquam ad aliquot digitorum altitudinem, & ma-
nifeſtè obſeruarunt Mercurium in fiſtulâ aliquantulum aſcendere: id quod tribuendum videtur grauitati aëris aquam vrgentis, & aquæ ſubiectum Mercurium prementis, illumque in fiſtulam, vbi ſo-
lus aëris cylindrus grauitat, extrudentis.

Maur. Dabis veniam, Gradonice, ſi vnum hìc quęram: nimi-
rum, vtrùm tota aqua Mercurium, & totus aëris aquæ incum-
bentis cylindrus vrgeat Mercurium, vt in fiſtulâ aſcendat. Si vni-
uerſa aquæ & aëris grauitas vrget, igitur & in fiſtulâ ſupernè clau-
ſâ integer aëris cylindrus Mercurio innitens ſuſpendit in fiſtulâ
Mercurium; atque pro vaſis amplitudine plus aſcenderet Mercurij: id quod eſt falſum. Sin autem vnicus cylindrulus ex aquâ & aë-
re conflatus parem cum fiſtulæ oſculo baſim habens ille eſt, qui
Mercurium in fiſtulam intrudat, non niſi voluntariè cylindrum
vnum aquæ inter cœteros deſignabis; neque enim hùc aduocari
poteſt ſola aëris grauitas; ſiquidem Mercurius in hac hiante fiſtulâ
non aſcendit ad ſuperficiem aquæ circumfuſæ, ac proinde cylindrus
aërius imminens Mercurio fiſtulæ longior eſt, & grauior cylindro
exteriori aĕrio incumbente aquæ. Nunc verò quoniam inchoatæ
tuæ diſputationi, Gradonice, per tuam humanitatem interuenire
mihi licuit, illi inſiſte.

Grad. Siaquam in aëre vas circumplectente, tanquam in loco

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer