Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. aëris, tenuem illam quidem, & cedentem, ac maximè diſſipa-
bilem, non tamen ſuapte naturâ calidam, fuiſse ab ipſo initio
aquis ſuperfuſam; an verò poſtea ex ipsâ aquâ pars aliqua
intermedia inter aquas ſuperiores ſupra Firmamentum evectas,
atque relictas inferiores, fuerit in naturam ſpirabilem exte-
nuata, non auſim definire. At loquendo de Firmamento, ſeu
Cœlo, quod Aërem aquis ſuperfuſum complectitur, ſi verbo-
rum intelligentiæ preſſiùs inhæreamus, cum Moyſes ſcripſerit
à Deo dictum ſecundâ die, Fiat Firmamentum in medio aqua-
rum, & dividat aquas ab aquis, utique inter aquas & aquas aliquid
novum ac recens interiectum intelligere neceſſe videtur, ut
eidem vocabulo Fiat eadem ſubiecta ſit notio; ac cum dicitur
Fiat lux; ideóque ſimiliter cum dicitur Fiat Firmamentum,
aliquid de novo factum & conditum intelligendum eſt; nec
ſatis eſse videtur, ſi ſolâ loci mutatione translata fuerit in
ſublime aquarum pars, ſuccedente in relictum ſpatium Spiritu,
qui illis incubabat, & parte aliâ aquarum extenuatâ, ne inanitas
relinqueretur. Nam die tertiâ, quia nihil novi ex nihilo creavit
Deus, non dixit, Fiat Mare, ſed congregentur aquæ, quæ ſub Cœlo
ſunt, in locum unum . .. Congregationeſque aquarum appellavit Maria. Sic etiam non dixit, Fiat berba, ſed. Germinet terra berbam viren-
tem: & quintâ die Producant aquæ reptile animæ viventis, & vola-
tile ſuper terram: & ſextâ die Producat terra animam viventem
in genere ſuo, jumenta & reptilia, & beſtias: quia hæc condita ſunt
ex præexiſtente materiâ. Quamvis autem non negem ſatis
aptè dici poſſe Factum à Deo firmamentum, ſi in medio aquarum
partem extenuâſſet in aërem, & aquarum in ſublime evecta-
rum partem infimam ſolidâſſet quaſi in chryſtallum, cui poſtea
infigerentur ſtellæ, fluidis manentibus ſuperioribus aquis, ean-
demque & veram aquarum nomenclationem retinentibus; quia
videlicet illa extenuatio, & ſolidatio aquę facta fuiſſet ab ipſo
Deo ſolo: Mihi tamen videretur Divinis literis congruentius,
ſi dixerimus naturam aliquam de novo creatam, quæ aquas ab
aquis diſpeſceret, & aut permiſta cum ſpiritu & luce jam con-
ditâ expanderetur proximè ſupra aquas, quibus adhuc circum-
fundebatur terra, aut ſaltem ſupra aërem: quandoquidem apud
Hebraici fermonis peritos hoc eſt Firmamentum, quod Expan-
ſum: & dicitur Jerem. 10. 12. Prudentiâ ſuâ extendit cœlos.

Grad. Quid? ſi quis opinaretur naturam hanc expanſam,
Firmamentum dictam, habuiſſe ſivè per ſeipſam, ſive per aliquid
adiunctum vim coagulandi aquam, cui immiſceretur, ideóque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer