Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignibus Cœleſtibus. naturam, ad ſimilitudinem gallinæ cubantis, vitalem virtutem bis,
quæ fovebantur, initians. Cum verò lux nondum prodiiſſet, quæ
tenebras abyſſi faciem involuentes diſcuteret, calidam aliquam
naturam agnoſcere neceſſe eſt ſuapte naturâ à luce ſejunctam; adeóque Aërem Spiritûs vocabulo comprehenſum aut calidum
per ſe fuiſſe, aut ſaltem igniculis minimè lucidis abundâſſe: igniculos ſcilicet non lucidos voco tenues naturas vim haben-
tes caloris, quæ cum cientur & agitantur motu ſuo, proximas
alias particulas commovent, atque permiſcent: ſed quia motu
illo exporrectionis, & contractionis, quem lucis proprium eſſe
olim conſtituimus, carere deprehenduntur, ideò non lucent: lux autem fortaſſe nulla eſt omni prorſus calore privata; plu-
rimæ ſiquidem lucidæ particulæ, quæ fuerint in unum coactæ,
ut ſub aſpectum cadant, dum ſe ſingulæ explicant atque con-
trahunt, ſe pariter viciſſim pellunt atque repellunt, motumque
concipiunt calidis quibuſque ac igneis naturis congruentem,
ita ut duplicem ſenſum moveant, videlicet oculorum quâ lux,
tactûs quâ calor. Hinc S. Auguſt. tom. 10. pag. 210. Calor, inquit
& ſplendor in uno radio ſunt, ſed calor exſiccat, ſplendor illuminat; aliud ſuſcipit calor, aliud ſpendor. Et licèt calor & ſplendor ab invi-
cem non queant ſeparari, ſuſcipit ſplendor illuminationem non fer-
vorem, ſuſcipit calor fervorem non illuminationem. Sed quia ſenſus
tangendi hebetior eſt quàm ſenſus videndi, hic facilè movetur
appulſu æthereorum corpuſculorum à lucido corpore propul-
ſorum, ille verò non percipit calorem niſi excipiendo igniculos
immiſſos à corpore calido: id quod tamen non fit ex multo
intervallo, neque à paucis & languidis igniculis: ideò plura
corpora lucida videmus, quorum calorem non ſentimus. Porrò
igniculos illos calore præditos, quo aquæ foverentur & intepe-
ſcerent, non paucos fuiſſe oportet per aërem diſperſos atque
vagantes, ſed benè multos.

Maur. Hos verò, ſi cum ſingulis comparentur ſinguli, pror-
ſus homogeneos affirmare nulla probabilis ratio nos cogit,
quippe quorum naturæ ſimilitudo ad Univerſi concinnitatem
nihil contuliſſet, nec apta fuiſſet ad futuram corporum mixto-
rum coagmentationem. Immò quemadmodum in terrâ pluri-
ma Salium genera, atque Sulphurum fuere condita, ita ſpiri-
tuum atque aliorum igniculorum plures ſpecies circumplexas
fuiſſe abyſſum aquarum, quas foverent, non eſt à ratione alie-
num. Utrùm autem dicendum ſit præter Spiritûs, & quos
vocare placuit Igniculos, immiſtam tertiam aliam naturam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer