Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Sexta. Ratione omnes hos, de quibus diſputavimus, Ignes excedit,
quàm univerſas fluminum, & fontium, ac terræ viſcerum
aquas ſuperet mare.

Maur. Tam procul poſitum, atque à ſenſibus remotum eſt
Cœlum, ut verear, ne quis plenus inconſideratiſſimæ ac demen-
tiſſimæ temeritatis abutens verbis Lactantii lib. 3. Div. Inſtit. cap. 3. feveriùs nos obiurgando dicat, Hæc, diſputando, & conje-
cturis, velle comprehendere, tale eſt profectò, quale ſi diſſerere veli-
mus, qualem eſſe arbitremur cujuſpiam remotiſſimæ gentis urbem,
quam nunquam vidimus, cujuſque nibil aliud quàm nomen audivimus: cum tamen hæc ille ſcripſerit adversùs eos, qui ſibi ſcientiam
in eâ re vendicant, quæ ſciri non poteſt. Nos autem de cœleſti-
bus ſcientiam conſequi non poſſe candidè fatemur: Sed ubi
ſcientia abeſt, non eſt reſpuenda opinatio; niſi enim liceat opi-
nari, oportet prorſus elinguem eſſe Philoſophiam, ubi de rebus
naturalibus inſtituitur quæſtio. Quod ſi in Cæteris conjecturas
perſequimur, probabilibus contenti, de ipſo Cœlo, multò qui-
dem timidiùs atque verecundiùs diſſerendum eſt, non tamen
indicendum nobis ſilentium; nam & antiquis Sapientibus licuit
de Cœleſtibus corporibus diſputare, ſuaſque ſententias in me-
dium proferre.

Dand. Authoritates contrarias Clariſſimorum Virorum ſi
expendere velimus, Euripum in motu identidem reciprocando
imitabimur ſæpiùs euntes in ſententiam, de quâ deceſſimus, & iterum ab eadem diſcedentes, pro ut majori fuerit apud nos
pondere modò hic, modò ille Author. Propterea non omninò
inhærentes authoritatibus, ipsâ re potiùs, & quâ poſſumus
ratione, exquiramus latentem in occulto veritatem, prælucen-
te, ubi opus fuerit, Divinorum librorum face, quibus prima
rerum molitio in lucem prolata eſt. Et primò quidem Spiritus
ille Domini, qui ferebatur ſuper aquas, aut ex Syriacâ interpre-
tatione, quam probat S. Baſilius, fovebat aquas, non myſticè,
ut non paucis placuit exponere, ſed hiſtoricè intelligitur; neque
enim rudi Hebræorum populo ſublimia myſteria proponenda
erant immiſta hiſtoricæ narrationi, in quâ & Terræ, & Aquæ
vocabulis ſubiecta eſt vulgaris & phyſica notio. Ideò tenuis
cujuſdam corporis intelligentiam animo ac mente concipimus,
quod aquas circumplecteretur, atque foveret.

Grad. Si fovebat, igitur continebat in ſe vim Caloris, qui
jam tum aquarum fœcunditatem quodammodo proritaret. Sic
S. Baſilius lib. 2. in Hexaem. ait, fovebat, & vivificabat aquarum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer