Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0605-01

59. DISSERTATIO SEXTA.
*De ignibus Cœleſtibus.*

GRad. Illud idem ferè nobis accidit,
quod & iis, qui ſecundo flumine cur-
ſum tenentes demum in immenſam
maris amplitudinem devectum navi-
gium animadvertunt: Nos enim ignis
veſtigia perſequentes in ipſum uſque
Cœlum aſcendimus cometas ibi ful-
gentes contemplando. Sicut autem in
flumine quidem cymbula vel ab uno,
nec admodum valido, remige propulſa
ſatis placidè provehitur; ſed ubi in
mare cum influentibus aquis delapſa, ventorum atque flu-
ctuum ludibrium facta agitatur, tunc enim verò rudis & ine-
xercitatus remex conſilii inops, ac viribus deſtitutus, ignorat,
quo tramite ſecurus curſum intendat: ita me, hactenus præ-
fidentem mihi, nunc reprimunt æterni illi ignes, noſtris hiſce,
quos contemplati ſumus, longiſſimè majores tùm mole, tùm
efficacitate, neque quid conſilii capiam, ſi de iis diſputare opor-
teat, ſatis ſcio: planè in mari igneo mihi aqua hæret, ut ajunt.

Dand. Maris ignei verbum aptè cecidit ad id, quod non,
pauci ſapientes de Cœlo opinantur, adeò ut Cœlum ac Ignem
pro eodem accipiant: non enim ſolùm Cicero lib. 2. de Nat. Deor. pag. 80. dixit, Principio Terra ſita in mediâ parte Mundi, cir-
cunfuſa undique eſt animabili ſpirabilique Naturâ, cui nomen
eſt aër: Hunc rurſus amplectitur immenſus Ætber, qui conſtat ex
altiſſimis ignìbus . .. . Ex Æthere igitur innumerabiles flammæ ſide-
rum exiſtunt, quorum eſt princeps Sol, omnia clariſſimâ luce colluſtrans: ſed etiam apud S. Auguſtinum lib. 2. de Gen. ad lit. cap. 3. Super
aërem purus Ignis eſſe dicitur Cœlum. Si autem Cœlum eſt Ignis
utique Maris ignei nomenclationem admittit: majori enim,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer