Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. ardentis, tum obiecti Solis lumen recipiunt, quod ad nos refle-
ctunt, augent apparentem Cometę magnitudinem limbum
conſtituentes, & trajectam Solis lucem validiùs refringentes
aliquando uniunt, aliquando diſpergunt, variamque tribuunt
ipſi caudæ figuram, ratione tum longitudinis tum latitudinis. Quoniam verò contingere poteſt, ut halitûs illi refractorii ſe-
cundùm diverſas ſuperficies Solis radium aut directè aut obli-
què recipientes ita ſint poſiti, ut alii lucem rectâ dirigant, alii
illam aliorſum inflectant, etiam cauda ſinuata apparebit, atque
ſive ſurſum, ſive deorſum curvata. Ex his demum halituum
compactorum faciebus diverſis cauſa redditur, cur aliquando
cauda brevior ex improviſo ſtatim longior appareat etiam
cum vibratione; quia nimirum halitûs illi commoti & agitati
diverſas facies Soli obvertunt, exceptoſque radios longiùs pro-
jiciunt, ſuòque motu vibrationem efficiunt.

Grad. Nimis operoſum eſſet ſingula Cometarum, qui ali-
quando viſi ſunt, phænomena conari explicare, prout ab Hi-
ſtoricis tradita ſunt; multa quippe ex vulgi rumoribus ſępè
acceperunt, necipſi teſtes ac ſpectatores fuere: ideò plenę voca-
bulorum notioni aliquid non rarò demendum cenſeo. Sic apud
Juſtinum lib. 37. de Mithridate ſcribentem legimus. Hujus igi-
tur futuram amplitudinem etiam cœleſtia oſtenta prædixerant. Nam
& quo genitus eſt anno, & quo regnare primùm cœpit, ſtella Cometes
per utrumque tempus ſeptuaginta diebus it a luxit, ut Cœlum omne
conflagrare videretur. Nam & magnitudine quartam partem cœli
occupaverat, & fulgore nitorem Solis vicerat, & cum oriretur, occi-
deretque, quatuor ſpatium borarum conſumebat. Quę verba niſi
benignâ interpretatione mitigentur, hyperbolem ſapiunt: quis
enim credat fulgore ſuo Cometam viciſſe nitorem ſolis, quaſi
Sole lucidior fuerit? ſed leniri poteſt ſignificatio verborum, ſi
interpretemur eam fuiſſe Cometæ lucem, ut à diurno Solis
ſplendore non obtunderetur, quin conſpicua eſſet. Etenim
Seneca lib. 7. cap. 20. ait, Multos Comet as non videmus, quòd obſcu-
rantur radiis Solis; quo deficiente quendam Cometem apparuiſſe,
quem Sol vicinus obtexerat, Poſſidonius tradit. Quòd verò Cœlum
omne conflagrare videretur, utique dictum per vulgarem au-
xeſim, ad ſignificandam ingentem flammam, quam imitabatur
cauda ad gradûs 45. exporrecta, adeò ut tanta longitudo ex
horizonte obliquè aſcendens, & infrà illum obliquè deſcen-
dens quatuor horarum ſpatium abſumeret.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer