Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. coma vergebat, dicendum eſt ſuperficiem halitûs ſolares radios
refringentis non fuiſſe æquabiliter fuſam, nec ad perpendicu-
lum Soli obiectam, ſed eâ figurâ, quæ juxta diverſam inclina-
tionem excipiens radios, prout Cometa atque Sol movebantur,
eos, veſpere in Meridiem, mediâ nocte in Occaſum dirigeret. Porrò comæ inconſtantiam à Cardano notatam, atque mobi-
litatem, ſicut in tædarum flammâ flante vento, facilè tribue-
rem agitationi halitûs circumfuſi, quem ipſe Cometæ ardor
commoveret, & ob admiſtam quaſi fuliginem ex incendio lux
fuſca, rubens ac turbida appareret.

Grad. Pręter ardentem Cometę nucleum ex terrenis aſpira-
tionibus conflatum, alias quoquè ejuſdem generis aſpirationes
ſidereis halitibus permiſtas, quę lucis refractę progreſſum im-
pediant, admittendas cenſerem, ut explicetur interrupta lucis
diffuſio, quæ quaſi ſcopas, ſivè ſtirias, caudæ radios conſtituit. Quanquam ſatis intelligo hoc etiam pendere poſſe ex inæquali
ipſorum halituum conſtipatione, adeò ut inęqualiter lucem
concipiant.

Dand. Nequid per diſſimulantiam prętereamus, quod ad
uberiorem hujuſce rei explicationem pertineat, occurrendum
eſt dubitationi, quâ quis ſuſpicari poſſet longè majorem eſſe
oportere Cometæ magnitudinem, quàm reipsâ ſit; ſiquidem
halitûs nucleum complectentes lucem ſolarem & ipſi conci-
pere poſſunt; cenſendi ſunt autem æquè conſtipati, qui inter
Cometam, & ſolem interiecti ſunt, ac illi qui Cometam ponè
ſequuntur, & ad latera adiunguntur: atque proinde, ſi caudæ
lux tam latè longéque diffunditur, amplum pariter fieret hinc
atque hinc lucis additamentum.

Maur. Ejuſdem Cometæ caudam eodem momento aliis
longiorem, aliis breviorem apparere ſæpè compertum eſt,
prout alii aliis præſtant oculorum acie; lux enim languidior,
cujuſmodi eſt in extremâ caudâ, non æquè omnium oculos
ferit. Hinc manifeſtum eſt, etiamſi Solis lux pervadat uni-
verſos halitûs Cometæ nucleo circumfuſos, non tamen eorum
lucem tantam eſſe, ut nobis conſpicua fiat; ex eâ autem, quam
cernimus, Cometæ magnitudinem ęſtimamus. Illorum igitur
halituum lux videri poterit, qui uberiori luce imbuuntur; hi
verò ſunt, quos non ſolùm radius directus afficit, ſed præterea
etiam refractus; id quod iis contingit, qui caudam conſtituunt,
pro ipſius refractionis modo. Cęterùm quia halitûs nucleo pro-
ximi prę remotis paulò denſiùs conſtipati uberiùs tum nuclei

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer