Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. Lunâ, caudę radios pręter morem vibraſſe uſque ad gr. 104. ,
nempe uſque ad manum ſiniſtram Aurigę, & averſos à Sole; elevato autem Cometâ caudam contractiorem factam eſſe. Ejuſdem variam longitudinem diverſis diebus dimenſus eſt
Ingolſtadii Cyſatus, nempe die 1. Decembris gr. 23. , die 7. gr. 57. ,
die 9. gr. 75. , die 17. gr. 56. , die 20. gr. 34. , die 28. & 29. gr. 35. , & die 7. Januarii gr. 8. At verò Cometam anni 1472. caudam uſque
ad terram demiſiſſe memorat Petrus Appianus part. 2. Aſtron. Cęſarei ex ſeniorum narratione, qui Caudam Pavonis vocabant; nam juxta dimenſionem Gurcenſis Mathematici longus fuit
ille Cometa pluſquam 4000. milliar. Germanica, latus verò in
capite 26. , in caudâ 81. mill. Germ.

Maur. Cum rari appareant Cometę, & fidem adhibere co-
gamur iis, ex quorum notatione ad nos pervenit notitia, faten-
dum eſt varias fuiſſe eorum phaſes, neque nos poſſe illis unâ
eademque methodo ſatisfacere, quippe non eadem fuit omni-
bus materia, poſitio, atque figura. Anno 1556. viſus eſt, ut
ſcripſit Cardanus de Variet. lib. 14. cap. 69. ſub initium Martii
Cometes æqualis ferè Lunę dimidio, crinibus non longis, nec
conſtantibus, ſed velut in incendiis rutilantibus, & in tędis,
dum ventus flat; lux fuſca erat, ac rubens, & turbida: addit-
que diebus quatuor perfeciſſe gr. 75. ab Ortu in Occaſum, & gr. 30. ab Auſtro in Boream. Eundem obſervavit Homelius primò
ex librâ contra ordinem Signorum proceſſiſſe, & Singulis die-
bus pluſquam gr. 15. percurriſſe; ſed poſtea ſecundùm Signo-
rum ordinem per Andromedam ad Signum Piſcium, ubi ex-
tinctus fuit, profectum fuiſſe. Cujus Phęnomeni ex his, quæ
diximus, facilis eſt explicatio, ſi aſſeramus ejus velocitatem
initio tantam fuiſſe, ut ſpatio 24. horarum progrederetur ultra
integrum circulum quindecim, & eo amplius, gradûs, ideò
apparuiſſe procedentem proprio motu contra Ordinem Signo-
rum, deinde factâ Sidereorum halituum aliquâ deceſſione
languidiùs motum fuiſſe, ita ut uno die non abſolveret inte-
grum circulum, eáque ratione viſum fuiſſe proprio motu Signa
conſequentia percurriſſe. Quoniam verò addit radios, qui veſ-
pere in meridiem, mediâ nocte in Occaſum fuiſſe converſos,
neque comam huic fuiſſe à Sole averſam, donec ab eo remotus
fuit minùs quadrante circuli, ritè argumentamur hoc eſſe lucis
à Sole acceptę ſignum; quandoquidem ex ipsâ poſitione, qua-
tenus ad Solem referebatur, pendebat comæ illius in certam
partem projectio: ſed quia non ſemper in partes Soli oppoſitas

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer