Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. ſunt tàm Nobiles, quàm Plebeii infirmiores multis Principi-
bus, quos robuſtos & valentes diu bellicus labor, & venandi
ſtudium, exercuit, & illos poſt Cometam mors ſuſtulit; nec
tamen quiſquam ex illorum, licèt imbecilliorum, morte Co-
metis invidiam facit; quaſi fatales Cœli faces non niſi regiis
funeribus conveniant. Hoc fortaſſe Principibus peculiare fue-
rit, quòd ſtipati opibus & potentiâ has ſibi invitis eripiendas
timent; animi autem perturbatio ubi Spiritûs Animales corru-
perit, morbos facilè advocat, & mortem: ſibi verò timendum
putant ex vulgari opinione, quâ ſemel imbuti amittendum
ſuſpicantur, quod impensè diligunt; adeò ut ipſe Carolus V. quamvis jam ſe Imperio abdicâſſet, viſo Cometa anni 1558. menſe Auguſto Veru imaginem referente, ſibi mortem immi-
nere præſentiens in Pentametrum illum exiiſſe dicatur, *His*
*ergo indiciis me mea fata vocant? * & die 21. Septembris obierit. Potuiſſet malum omen in alios Principes rejicere; ſed quia
caudam in Hiſpanias, ubi ille tunc degebat, obverſam habebat
Cometa, ut aliqui ſcribunt (quanquam alii Romam reſpexiſſe
aſſerunt) ſe quaſi intento digito à Cœlo deſignari putavit.

Maur. Principes, quibus per aſſiduas regiminis curas philo-
ſophari otium non fuit, faciles præbent aures Aſtrologorum
næniis, nec eos aut ex inſcitiâ ineptire, aut ex animi pravitate
decipere velle ſuſpicantur. Cæterùm cum in plagam Soli aver-
ſam dirigi ut plurimum Cometæ caudam compertum ſit, quis
non videt tum ex Solis, tum ex Cometæ motibus ſpectatâ
longitudine atque latitudine (nam Cometa anni 1618. ex librâ
per Bootem, & Caudam Urſæ Minoris profectus eſt, ita tamen,
ut juxta Cyſati, Snellii, & aliorum obſervationes, à 20. De-
cembris uſque ad 23. Januarii nunquam deſcenderit infra horì-
zontem Ingolſtadii, ſed intrà circulum ſemper Apparentium
manens circa Polum mundi ſuos circulos deſcripſerit) & in-
tervalla & poſitionem mutari, ac propterea in alias atque alias
partes caudam inflecti? perinde ferè ac in Sciaterico Horologio
gnomonis umbra projicitur in hanc, & illam plagam pro ratione
motûs Solis. Certè ex obſervatione Jo: Regiomontani in
Cometâ anni 1472. *Contigit nucte eadem, ut ſtatim poſt Solis occa-*
*ſum cauda Orientem reſpiceret; appropinquante medio noctis reſpe-*
*xit meridiem; poſt medium verò noctis Occidentem; antè Solis exor-*
*tum indicabat locum Septentrionis. * Definiant igitur, quibus regio-
nibus minas intentet Cometa, præſertim cum fit ex Caudato
Barbatus, aut viciſſim ex matutino veſpertinus; & an atten-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer