Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Tertia xapodarum 350 ſit vt 1, manifeſtum eſt inferiores cylindri aërij
partes grauiores eſſe, ſuperiores verò minùs graues: Ergo dum
inferiores vrgent ſubiectum in vaſe Mercurium, minùs vrgentur à
ſuperioribus, atque adeò non comprimuntur. Si enim eſſent in
ſerie aliquâ proximè diſpoſiti plures homines, & primus certo co-
natu vrgeret obuiam arborem, quam aliquantulum flecteret, eo-
demque temporis momento ſecundus adhiberet minorem cona-
tum quàm primus, tertius adhuc minorem, atque ita deinceps,
non intelligo, quî fieri poſſit, vt prior à ſequentibus prematur,
qui languidiùs vi ſuâ mouentur, cùm potiùs à priore trahi conſe-
quentes oporteat, ne inuicem diſiungantur: id quod profectò
contingere deberet in partibus cylindri aërij, nam ab inferioribus
ſuperiores trahi neceſſe eſſet, ne inanitates relinquerentur interie-
ctæ inter grauiores & minùs graues, niſi pari paſſu deſcenderent; æquè velociter autem moueri nequeunt, quarum diſpar eſt vis ſe
mouendi, nimirum grauitas. Quod ſi ſuperiores aëris partes vim
habent vrgendi inferiores, id quoque Mercurij partibus eſt conce-
dendum: quia verò in Mercurium fiſtulæ proximè vim ſuam exer-
cent partes Mercurij in vaſe, quæ adhærent oſculo fiſtulæ, quo
altiùs fiſtula immergitur ſubiecto Mercurio, etiam ab altiore Mer-
curij cylindro partes illæ inferiores vrgentur, ideoque plus ha-
bent virium ad repugnandum Mercurio fiſtule: at non habent, ne-
que enim pro variâ oſculi immerſione alia eſt atque alia Mercurij
altitudo, vt excedat digitos 30; Non igitur inferiores Mercurij
partes vrgentur à ſuperioribus; ergo neque hic preſſus contingit
aëris partibus. Deinde cum cylindrum aërium omni ex parte
complectatur aër ſimilis ſecundùm ſpeciem grauitatis, cur ille co-
netur deſcendere? Vas ſume in imo fundo habens rotundum fo-
ramen, totumque demerge in aquam maioris alterius vaſis: tum
intrà aquam manum foramini illi ſubijciens nihil planè ponderis
deprehendes, quamuis tuæ manui immineat aqueus cylindrus; quia
ſcilicet ſupra ſubiectam aquam, & intrà aquam, aqua non grauitat. Quod ſi vas illud aquâ plenum in aëre ſuſtentetur à ſubiectâ ma-
nu, iam vniuerſa aqua vaſis ſupra aërem, & in aëre, conſtituta,
nempe in loco alieno, vrget fundum, & manus foramini obie-
cta vicem ſubit partis fundi, atque incumbentis cylindri aquei
pondus ſentit. Igitur quemadmodum aqua intrà aquam non gra-
uitat ſupra aquam, ita quoquè aër intrà aërem non grauitat ſu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer