Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. ex his, quos hactenusnovimus, Cometis nullius tanta cenſenda
eſt fuiſſe à Telluris centro diſtantia, ut ad eam nequiverit etiam
ſupra Lunam rapi, quo dictum eſt modo, elementaris materia; quæ deinde diſſoluto Cometâ in propriam regionem ſibi relicta
& libera remigret. Circumſeptum autem ſidereis halitibus
non omninò raris ignem diutiùs permanere poſſe, ſicut quando
prunæ ſunt cineribus conſepultæ, non eſt creditu difficile, ma-
ximè ſi ab extimis ad interiores partes paulatim ſerpat accenſio
in materiá non ſolubili unico impetu, quemadmodum de car-
bonibus contritis, & cum ceruſsâ ruditer commiſtis paulò ante
commemorabas, Dandule; multo magis ſi partium, tempe-
ratione benè compactus ſit nucleus ardens.

Grad. Sitùm ex ſidereis, tùm ex terrenis expirationibus con-
flatus dicatur Cometes, quibus-nam calamitates illum ſubſe-
quentes tribuendæ erunt? nunquam enim ſpectatus terris im-
pune Cometes, nunquam futilibus excanduit ignibus æther: & ad poſteritatis memoriam hiſtoricorum monimentis com-
mendatæ ſunt ſiccitates, ſterilitates, fames, procellæ, lues,
peſtilentiæ, locuſtæ vaſtitatem agris inferentes, Principum
mortes, quas præceſſerunt timendæ Cometarum faces. Præte-
reunda quippe ſunt, tanquam delirantium ſomnia, cætera,
quæ addunt, inſignes proditiones, hoſtium irruptiones, exerci-
tuum clades, urbium everſiones, regnorum mutationes, & ſi
quæ ſunt his ſimiles calamitates, quæ ex humanæ libertatis
arbitrio pendent, & extrà Cometarum vim ſunt poſitæ: ideò
& Tacitus lib. 14. Annalium, & Suetonius in Nerone cap. 3ó. Sapienter locuti vulgarem (hoc eſt inanem) opinionem dixere: Tacitus quidem poſt commemorata prodigia Coſs. Nerone IV. & Cornelio Coſſo vifa, ait, *Sidus effulſit, de quo vulgi opinio eſt,*
*tanquam mutationem regnis portendat: * Suetonìus verò ſcribit,
*Stella, Crinita, quæ ſummis poteſtatibus exitium portendere vulgo*
*putatur, per continuas noctes oriri cœperat. * Sicut neque quæren-
dum, quibus nam regionibus ærumnas pręnuntiet Cometa; rem enim maximè incertam ad leges voluntarias revocare
ridiculum eſt, perinde atque ſi, quam in plagam Obverſa ſit
Cometę cauda, regionibus omnibus ſecundùm eandem dire-
ctionem in terrâ poſitis, aut intrà eoſdem Parallelos, quos Co-
meta percurrit, conſtitutis, timendum eſſet, aut illis urbibus
periculum immineret, quibus dominari dicitur Zodiaci ſignum,
in quo Cometa ortum habuit: quandoquidem cum hiſce, ſimi-
libuſque predictionum legibus eventus, quos hiſtorie comme-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer