Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. nobis obliquè viſa, quippe in altum projecta, uſque eò ut vix
conſpicua ſit, & poſt Oppoſitionem iterum videatur creſcere,
ſed in partes priori poſitioni contrarias; id quod ipſe obſervavi
in Cometâ, qui ſub finem anni 1664. apparuit, & ante medium
ſequentem Januarium fuit Soli oppoſitus. Singularis fuit Co-
meta, qui anno 1169. in Scotiâ viſus eſt cum duobus longiſſimis
radiis, ardens, & ingens: id quod tribuendum variæ figuræ, & poſitioni halituum acceptam Solis lucem refringentium.

Grad. Non diſſimili philoſophandi methodo multam inire
poſſemus gratiam ab iis, qui Cometas aliquos non ſolùm ſupra
Lunam ſtatuunt, ſed ita Cœleſtes, ut nihil materiæ elementaris
in ætheream regionem evectæ contineant. Si nimirùm dicamus
fieri poſſe, ut ſiderei halitûs in ipsâ æthereâ plagâ agitati, séque
viciſſim complectentes & circumagentes conſtipent eos, qui me-
dium convolutionis locum tenent, adeò ut Solari luce imbuan-
tur, illamque ſiſtant, ſimiliter ac nubes quędam lucidę: iſque erit
Cometæ nucleus, quem ambiant reliqui halitûs ſatis perſpicui,
ut refracta lux caudam effingat, & quæ reflectitur, limbum
efficiat: nam & Vitra radios alios reflectunt, alios refringunt.

Maur. Hanc ego potiùs originem ſtellis Novis tribuerem,
cujuſmodi fuere, quæ in Caſſiopeâ apparuit ab anno 1572. & quindecim omninò menſes aut ſexdecim duravit; quæ ab anno
1600. uſque ad 1621. & fortè ultra in Collo Cygni fulſit, & quæ
in pede Serpentarii anno 1604. viſa eſt annuam habens duratio-
nem: hæ nimirum & eadem viſæ ſunt ſervaſſe ſemper à cæte-
ris ſtellis fixis intervalla, & omni caruiſſe parallaxi, quæ un-
quam notabilis eſſet, ſivè cum ad Verticem accederent, ſivè
cum propè horizontem eſſent. Has enim probabiliùs dicere-
mus fuiſſe ex ſidereis halitibus conglobatis, atque particularum
ſe viciſſim arripientium tenacitate connexis, ita ut niſi poſt
multum temporis diſſolvi nequiverint; cumque fortaſſe uſque
eò aſcenderint, ut Firmamento adhæſerint, parem cum cæteris
Stellis Fixis motum habuere, ſervatâ conſtanter eâdem cum
ſingulis intercapedine: lucem verò & à Sole, ut Planetæ, vel
etiam à proximis ſtellis recipere potuerunt, quâ eſſent conſpi-
cuæ. At Cometas ex ſidereis tantummodo expirationibus con-
ſtituendi nulla nobis eſt impoſita neceſſitas: ſiquidem expenſis
à Ricciolio Authorum omnium argumentis, quamvis proba-
bile ſit Cometas aliquos ſuprà Lunam in æthere fulſiſſe, nulla
tamen Obſervatio, aut ratiocinatio adeò evidens profertur, quin
cum Cometâ Sublunari cohærere poſſe videatur: ac propterea

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer