Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. durant, prout materia accenſa facilè aut ægrè diſſipatur: terre-
ſtribus halitibus non tantam vim tribuo, ut ſponte ſuâ Lunæ
limites tranſiliant, ſed à ſidereis expirationibus, quibus invol-
vuntur, raptos aſſero: altiùs à terrâ ſenſim, aliquando etiam
raptim, aſſurgere intelligimus, quia ſiderei halitûs non jam
diſſipati atque diſtracti errant, ſicut in aëre vapores atque ſpi-
ritûs; ſed ſicut hi concreti in grandinem deſcendunt, ita illi in
unum coacti ad ſuperiora migrantes ſecum deferunt accenſam
exhalationem: & quia jam in unum corpus ſideribus affine
coiverunt, motum ſidereæ naturæ congruentem ineunt, hoc
eſt in orbem. Quod ſi in Cometâ plures & efficaciores fuerint
halitûs ad unum aliquem ex Planetis præcipuè pertinentes,
non mirum, ſi ad illum, utpote ad ſuum ſyſtema, Cometa
curſum intendere videatur; illis verò diminutis, & reliquis
præpollentibus, aliorſum flectatur.

Dand. Si non aliuſmodi res eſt, ac putas, ſatis concinnè ex-
plicatur, cur circa lucidum nucleum limbus hebetioris luminis
appareat, luce videlicet nuclei imbuente ſidereos halitûs proxi-
mè circa ipſum conglobatos; qui ſi fuerint paulò conſtipatiores
nec planè diaphani, nec ſimiliter compacti, ita ut, quam con-
cipiunt tum à nucleo ardente, tum à Sole, lucem inæqualiter
& interiectis ſpatiolis reddant, Crinitus apparet Cometa: Sin
autem ſidereos illos halitûs nucleum complectentes ſolari luci
pervios eſſe contingat, lux ſolis in eos incidens refracta juxtà
eorundem halituum conſtipatiorum poſitionem & figuram,
efformat lucidum illud ſyrma, quod ex horizonte aſcendens ſi
præcedit Cometæ caput, Barbæ nomen obtinet; Caudæ verò,
ſi ſubſequatur; illâ enim luce refractâ imbuti alii halitûs At-
moſphæræ in modum circunſtantes conſpicui fiunt. Caudam
ſiquidem a refractâ Solis luce oriri ſatis manifeſtè docet, quod
illa ſemper vergit in partes Soli, ſi non omninò directè, ſaltem
obliquè averſas: quod ſi aliquando valdè ampla, aliquando
ſinuata appareat cauda, id fit ex diversâ poſitione halituum
corpus Cometæ conſtituentium ex pluribus corpuſculis poly-
angulis, quorum alia aliam in partem dirigunt acceptos à Sole
radios, quos modò longiùs, modo propiùs projiciunt intrà ean-
dem circunſtantium halituum ſphœram. Ex quo oritur etiam
ejuſdem Cometæ quoad Caudam mutatio, ſi halitûs lucem
inflectentes figuram, & poſitionem mutent, maximè ſi Cometa
ſit in parte Cœli oppoſitâ Soli, & ab horizonte remotus; pro, ut
enim ad Oppoſitionem accedit, brevior apparet cauda, quia à

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer