Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Quid unicuique aſtrorum accidat iis, quæ in terra
experimur, analogum, definire nequimus: illud arctè tenen-
dum cœleſtia non ſolùm viciſſitudines dierum & noctium,
commutationeſque temporum, ſed etiam rerum ortûs & inte-
ritûs moderari, adeóque aſtra ſingula aliquid efficacitatis in
hæc inferiora habere, idque per defluentes ex illis aſpirationes; pro quarum diſpari naturâ, multitudine, & complexione,
quatenus ex diverſis ſideribus in eandem confluxere materiam,
multiplicem quoquè vim, & effectum videmus plurimorum,
quorum proximam cauſam ignoramus. Contingere igitur
poteſt, ut in aëre plures expirationes hujuſmodi, ſive ad idem
aſtrum, ſivè ad diverſa, ſingulæ pertineant, glomeratæ validiùs,
quàm diſiunctæ, in ætheream cœleſtemque regionem ſubvo-
lent, non minùs ac vapores aquei in unum coacti deſcendunt
in terram; quorum ſi magna fuerit copia, nimbi cadunt ſecum
rapientes & igneas exhalationes, & terreos pulviſculos in aëre
errantes. Neque diſſimili ratione ſuſpicor aliquando tantam
eſſe hujuſmodi ſiderearum aſpirationum multitudinem, ut,
dum agitatæ conveniunt, intercipiant non modicam ignearum
exhalationum vim, aliorumque corpuſculorum, quæ exhala-
tionibus commiſta efficiant pingue quoddam craſſamentum,
quod poſtmodum accenſum (ſponte nimirum ſuâ ex fermen-
tatione, ſicut fœnum minùs quàm par ſit, aridum) valeat flam-
mam diutiùs fovere. Hinc fit à ſidereis illis halitibus, quibus
aſcendentibus & alii adiunguntur, involutam exhalationem
ſurſum rapi, atque ab iis agitatis conglobari: cum enim diverſæ
ſint naturæ, atque ſinguliad ſuos Planetas, ex quibus effluxere,
contendere nitantur; dum ſe pellunt, viciſſimque repellunt,
motus quidam oritur turbinis in morem compoſitus, quo in-
cluſa exhalatio conſtipatur, atque coarctata molitur accenſio-
nem; quæ aliquando citiùs, aliquando ſeriùs accidit, ut in fœno
congeſto nec ſatis exſiccato, maximè ſi repoſitum fuerit in
loco clauſo. Ex hac ſidereorum halituum atque terreſtrium
exhalationum complexione Cometas conſtitui opinor; quibus
Sublunaribus nomen facimus, ſi exhalatio incluſa accendatur,
& nobis conſpicua fiat, antequàm rapta fuerit in Lunarem
regionem; at ſupra Lunam erumpens in flammam exhalatio
Cometam Superlunarem ſeu Cœleſtem facit. Sic mihi videor
Phænomena explicare, & in concordiam reducere diverſa
opinantes: Cometis enim ortum tribuo in regione elementari,
licèt aliquando fulgere incipiant in æthere: brevi aut diu

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer