Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Grad. Antè non adeò multos dies coram aliquibus, qui Pe-
ripateticorum ſectæ ſe addictos profitentur, caſu in ſiderearum
hujuſmodi expirationum mentionem incidi, cum ſubitò co-
horruerunt, quaſi timentes, ne ſenſim tabeſcerent aſtra, atque
demum tot ſæculorum ætatibus perpetuò effluentia corpuſ-
cula cœlum ſideribus vacuum relinquerent: diſceſſus enim,
& ſecretio, & diremptus earum partium, quæ corpus aliquod
conſtituunt, ejuſdem interitum inferunt, aut ſaltem effœtum
reddunt. Præterquam quod, ajebant, ille expirationum efflu-
xus accidere non poteſt ſinè interiorum partium agitatione; ac proinde ſidera ita eſſent corruptioni obnoxia, ut in illis ali-
quid novi gigneretur: Rei autem tam dubiæ nulla eſt ratio
faciens fidem. Concedebam nullam aciem humani oculi tan-
tam eſſe, ut in Cœlum remotiſſimum penetrare valeat, atque
adeò, quos ibi motûs mutationéſque Natura moliatur, nobis
incompertum eſſe: ſed neque tantâ confidentiâ nos eſſe oportet,
ut nihil prorſus in Cœlo gigni pugnaciter aſſeramus, hoc argu-
mento nixi, quod nihil mutationis videamus, neque, quid ibi
fiat, ſuis vocabulis explicare valeamus: Nam & montem pro-
cul poſitum aſpicimus, nec tamen videmus florentes ibi her-
bas, frondeſcentes arbores, paſcentes greges, homines terram
fodientes; atque, etiamſi ex aliis montibus argumentum ſuma-
mus, quas herbas aut arbores proferat, quóſve greges alat,
enarrare nequimus. Cœleſtium verò corporum nobilitatem
atque præſtantiam exaggerantes non ſuadebant ad hanc perti-
nere partium omnium immutabilitatem, cum inſtituta fuerint
ad hominis terram incolentis utilitatem. Porrò timorem
illum, ne aſtra effœta fierent, aut diſſolverentur, ac prorſus
interirent, inanem eſſe oſtendebam ex terrâ aſtris coævâ, quæ
tot emiſſis aſpirationibus neque extabuit, neque imminuta eſt. Quemadmodum enim vapores & exhalationes licèt perpetuò
ex tellure educantur, demum iterum eò redeunt, unde ſivè
calore urgente atque extenuante, ſivè vento rapiente, diſceſſe-
runt; quidni pariter ſiderei halitûs ad idem ſui aſtri ſyſtema
remeent, à quo emanârunt? Non quidem quòd aliquid in cœlo
noſtris pluviis analogum comminiſci audeam, ſed eâ ſaltem
ratione, quâ commoti à vento pulviſculi, & in ſublime longiùs
evecti, demum ſponte ſuâ ſubſidunt: id quod vel in ipſis con-
clavibus obſervamus; quos enim leviſſimè obambulantes exci-
tamus, cernimus menſæ ex nuce perpolitâ, aut ex nigro mar-
more, pulviſculos adhærere, quos famuli ſæpiùs detergant.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer