Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. conſtare videtur Cometam conflari ex materiâ, quæ agitatur,
& diſſipari poteſt, ita ut ſub finem appareat major diameter: atque ſi Cometam illum infrà Lunam ſtatueremus, in hoc
omnes, ut puto, conſentiremus, accenſam exhalationem pin-
guem emiſsâ flammâ in unam coëunte conſtituiſſe lucidum
nucleum, atque circumfuſam materiam illuminâſſe, quæ
propterea languidiùs lucebat, cum ipſa non eſſet accenſionis
capax, ut proprio lumine luceret. Cum verò ardens materia
abſumeretur, illud contigit, quod & in noſtris Caminis obſer-
vamus, ſcilicet flammam deficiente fomite dividi in tres qua-
tuorve minores, & demum in multò plures flammulas & pru-
nas: materia nimirùm ex vaporibus terreiſque pulviſculis in
ſublime evectis commiſta, & interiecta inter ardentes exhala-
tiones jam imminutas, harum flammas dividit, à quibus obtu-
ſum lumen recipit, aut ſaltem aliquas ardentis materiæ parti-
culas obtegit; quemadmodum in prunis candentibus videre
eſt, præſertim in obſcuro conclavi; primùm enim pruna uni-
verſa collucet, deinde dum conſumitur, cineribus ejus faciei
adhærentibus, ſolùm per cinerum intervalla fulgor emicat. Niſi fortè potiùs placeat dicere, ex noſtri ignis analogiâ, in quo
prunarum cumulus plures vividioris lucis partes oſtentat, ubi
proximæ prunæ ſibi invicem mutuo commercio igniculos com-
municant, etiam in Cometâ materiam ardentem eſſe ita inæ-
qualiter diſpoſitam, ut licèt tota luceat, ibitamen quaſi ſtellulæ
lucidiores appareant, ubi concurrentes ex pluribus partibus
emiſſi igniculi validiore impulſu exercent motum exporre-
ctionis & contractionis lucis proprium. Et hæc quidem de
Cometâ manifeſtè Sublunari opinantes non longè à probabili-
tate receſſiſſe videremur. Sed ne Mathematicis litem intenda-
mus, adversùs quos nobis Phyſicis nulla eſt Actio, neque
deturbandi ſunt poſſeſſione, quam ſuis ratiocinationibus occu-
pârunt; eidem Authori tantâ accuratione illius Cometæ pro-
ceſsûs obſervanti dandum eſt intervallum inter Cometam, & Telluris centrum fuiſſe die primâ Decembris ſemid. terr. 72. die nonâ ſemid. 96. die 17. ſemid. 132. die 20. ſemid. 154. die 29. ſemid. 252. ac proinde ſupra Lunam quærenda videtur Cometæ
materia. Nunc verò quatenus mihi audendum ſit, non ſatis
ſcìo; multa enim poſſunt videri eſſe, quæ omninò nulla ſint; cum non rarò animi inaniter moveantur, nobiſque ipſi plus
æquo blandiamur. Verùm nos hìc diſſerimus nihil definientes,
ita ut ſi quid exciderit, quod minùs probetur, non propterea Diſſertatio Quinta. præjudicemus, neque revocemus ad arbitrium noſtrum. Ne
quid tamen temerè aggrediar, dabis-ne Dandule, quod haud
gravatè concedendum Gradonicus cenſuit, vires ex aſtris in
hęc inferiora erumpentes non Qualitatum Occultarum mera
vocabula eſſe, ſed halitûs & aſpirationes ex ipſis ſtellarum cor-
poribus effluentes?

Dand. Dabo Sanè: quandoquidem, ut habetur Deuteron. 4. 19. omnia aſtra cœli creavit Dominus Deus *in ministerium* cun-
ctis gentibus, quæ ſub cœlo ſunt; ſi autem in miniſterium
creatæ ſunt res cœleſtes, non tantummodo ſpectaculum homi-
nibus præbent, ſed, omnium conſentientibus ſententiis, etiam
efficientiam habent (ideò enim Geneſ. 1. *Moyſes potiùs dicit*
*ſigna quàm cauſas, ut occaſionem idololatriæ tolleret*, ut notat
S. Thom. 1. par. quæſt. 70. art. 2. ad 2.) quâ effuſæ aſpirationes
& terræ viſcera pervadunt, & ſub aquas penetrant commo-
vendo particulas, quarum alias diſſolvunt ac diſſipant, alias
complicant & connectunt, séque illis commiſcent, alias extru-
dunt, & terreis aqueiſque expirationibus aërem replent; ubi
modò vapores in nubem cogunt, aut ſolvunt in pluvias, modò
ſiccos halitûs urgendo ventos excitant, illiſque vires addunt,
modò igneas exhalationes congregant, & irritatas accendunt. Quid eſt, quod tactu Lunæ læditur, ſi quis in ejus lumine ob-
dormiſcat? Non utique à luce, quam à Sole acceptam reflectit,
damnum oritur; ſed à lunaribus halitibus per corporis quie-
ſcentis poros in ſomno magis patentes illapſis, qui in corpus
ambulantis non æquè influunt; ſicut in commotam manum
ex ſubiectis prunis non tantus calor penetrat, quantus in im-
motam. Quâ autem ratione Oftreis atque Conchyliis omni-
bus contingeret, ut cum Lunâ creſcant pariter, pariterque
decreſcant, niſi ex Lunâ, quando lumine impletur, in oſtreas
aliquid illaberetur, quo exquiſitiùs conficerent alimentum,
& pingueſcerent, eóque carerent, cum Luna luminis detrimen-
tum patitur? Certè arbores, hyemali tempore, cum Lunâ
ſimul ſeneſcentes tempeſtivè cæduntur, non niſi quia tunc
humore carent, quominùs concocto turgeſcunt Lunâ à ſynodo
ad oppoſitum Solis properante: Ex quo inferre licet, à Lunæ
creſcentis aſpirationibus humorem in arborum radices ingeri,
aut radicum meatûs reſerari, ut humorem largiùs hauriant. Hoc autem, quod in Lunâ manifeſtum videtur, cæteris quoquè
ſideribus concedi, ne otioſam ætatem ſinè ullâ efficientiâ tra-
ducant, rationi conſentaneum cenſeo, cum & ipſa eundem in
finem ſint co ndita.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer