Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco duas vires elaſticas ſaltem æquales (niſi probabiliùs dicantur
multo plures partes cylindri aërij extrinſeci æquè compreſſæ va-
lidiùs coniunctis viribus conari, vt ſe explicent) & , ſpectatâ gra-
uitate, leuior cylindro aërio extrinſecus premente, deberet con-
ſiſtere; cylindrulus quippe aërius fiſtulæ incluſus longiſſimè le-
uior eſt grauitate Mercurij, quo ſpatium illud impleretur, cui
tamen extrinſecus aëris cylindrus reluctaretur, ne deſcenderet: Quapropter Mercurius in fiſtulâ breuiore digitis 30 concluſus pa-
riter cum aëre, ſuſtinendus eſſet: & tamen deſcendit.

Grad. Quanquam aëri compreſſo vis elaſtica deneganda non
ſit, cum ex follibus pugillatorijs inflatis, ſi fortè in clauum im-
pingantur, quo aluta perforetur, audiamus aërem cum ſibilo
erumpentem; hæc tamen aëris noſtri infimi compreſſio facta à ſu-
perioribus aëris partibus illi imminentibus mihi arridere non po-
teſt. Memini me haud ita pridem legiſſe apud Boyle in *Defenſione*
*contra Linum part. 2. cap. 4. * obſeruationem in Galliâ ab accuratiſ-
ſimis æquè ac doctiſſimis viris Paſchalio & Pecqueto factam in ex-
perimento Torricelliano ad radicem montis alti hexapodas 500,
hoc eſt ped. 3000; & deprehenſa eſt ibi certâ altitudo Mercurijin fi-
ſtulâ. Translata eſt fiſtula cum vaſe ad altitudinem hexapodarü 150,
& Mercurius factus eſt in fiſtulâ humilior digitos 2 {1/4}, quàm in
primâ ſtatione. Deinde in montis vertice, poſt aſcenſum adhuc
hexapodarum 350, ad tres ferè digitos infra altitudinem primæ
ſtationis deſcenderat Mercurius. Ex quo cylindri aërij grauita-
tem inferri volunt diminutam, prout breuior factus eſt cylindrus. Sunt igitur tres altitudines cylindrorum Mercurialium æquipon-
derantium cum cylindris aërijs: nimirum cylindrus AB in primâ
ſtatione æquè grauis eſt, ac integer cylindrus aërius: cylindrus
IB æquiponderat cum cylindro aërio diminuto hexapodis 150; igitur grauitas digit. 2 {1/4} Mercurij AI eſt æqualis grauitati priorum
150 hexapodarum cylindri aërij: Cylindrus verò OB Mercurij
æqualem habet grauitatem cum aërio cylindro adhuc diminuto
hexapodis 350; quapropter grauitas digit. {3/4} Mercurij IO æquat
grauitatem conſequentium poſt ſecundam ſtationem hexapoda-
rum 350. Itaque grauitas AI ad grauitatem IO eſt vt 2 {1/4} ad {3/4},
hoc eſt vt 3 ad 1. differentiæ autem cylindrorum aëriorum ſunt vt
150 ad 350, hoc eſt vt 3 ad 7. Cum igitur grauitas priorum 150
hexapodarum aërij cylindri ſit vt 3, & grauitas conſequentium he-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer