Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. poſſit ipſius Cometæ acceſſus ad tellurem, aut receſſus ab illâ
Ideò diſcrepare contingit obſervatores, cum non eodem mo-
mento Cometam eundem intueantur.

Grad. Hujuſmodi Cometarum decrementi aut incrementi
exemplum habemus, quod hujus diſſertationis initio attuli,
apud Senecam lib. 7. nat. qq. cap. 15. *Paulo ante* ait, *Achaicum*
*bellum Cometes effulſit non minor Sole. Primò igneus ac rubicundus*
*orbis fuit, clarumque lumen emittens, quanto vinceret noctem. Deinde*
*paulatim magnitudo ejus diſtricta est, & evanuit claritas; noviſſimè*
*autem totus intercidit*. Contra verò *Attalo regnante initio Cometes*
*apparuit modicus; deindè ſustulit ſe, diffuditque, & uſque in Æquino-*
*ctialem circulum venit, it àut illam plagam cœli, cui lactea nomen*
*eſt, in immenſum extentus æquaret*. Apparens hæc tanta magni-
tudo fortaſle orta eſt ex vicinitate, ita ut ſub magno angulo
viſus Cometes reſponderet tam multis gradibus circuli in Cœlo
ſtellifero. Quamvis autem Cometas ferè ſemper eſſe factos
putandum ſit ex conglomeratione exhalationum in unum
corpus, ac paulatim diſſolvi, non tamen pugnaciter fidem abro-
garem aut Democrito, qui apud Ariſtotelem lib. 1. Meteor. ſumm. 2. cap. 3. *ait apparuiſſe, diſſolutis Cometis, & ſtellas quaſdam*,
aut Ephoro, apud Senecam lib. 7. nat. qq. cap. 16. eum improban-
tem, qui loquens de Comete illo, quo oriente, Burin, & Heli-
cen Urbes Achajæ mare obruit, *ait illum diſ ceſſiſſe in duas ſtellas*: neque enim eſt extra omnem probabilitatem materiam in
aëre accenſam dividi in plura fragmenta, quæ luce ſuâ ſtellas
imitentur. Sic & Dio lib. 54. narrat anno, qui mortem Agrippæ
præceſſit, apparuiſſe Cometam ſuſpenſum ſupra Urbem, qui
poſtea in multas faces diſſolutus eſt. Nam & in feſtivis ignibus
miſſilibus ubi pyrobolus aſcendit, demum ex arte diſſilit in
particulas plures lucidas. Eſto non ſint audiendi Democritus
& Ephorus, qui ex veris ſideribus Cometas componi exiſtima-
bant, & in ſidera errantia reſolvi. Singulare eſt id, quod de
Cometâ obitum Valentiniani præcedente (qui accidit Idibus
Maji anni 392.) narrat Nicephorus Hiſt. Eccleſ. lib. 12. cap. 37. *Inopinat a & inſolens ſtella in Cœlo circa mediam noctem, prope Luci-*
*ferum refulgens, apparuit circa Zodiacum; quæ quia propter coruſ-*
*cantes radios ingens erat & lucida, non admodum Lucifero ceſſit. *
*Paulatim verò ad eam ingens etiam aliarum ſtellarum vis aggrega-*
*batur. Spectaculum hoc ſi vidiſſes, apum examini, quæ circa ducem*
*ſuum obvolitant, contuliſſes. Lux autem ex illis mutuo concurſu*
*emicans, in unam flammam evaſit, & gladii prorſus ancipitis magni*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer