Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. Barbæ aut Caudæ nomen inditum eſt, Cometam eſſe pronun-
tiamus; his detractis, ſimplex Facis vocabulum retinet. Ideò
inter Cometas numeratus fuit, quem anno 1527. Jo: Vogelinus
obſervavit, & duravit horâ unicâ cum quadrante, atque in
Palatinatu viſus eſt inſtar gladii, ut ſcribit Cornelius Gemma; hoc diſcrimine remoto, inter Cometas non recenſeretur in
tam exiguo vitæ curriculo, & tam brevi. Quod aliquot ſaltem
dies permaneat Cometa, ſinguliſque noctibus ſpectandum ſe
præbeat, ita tamen, ut neque ex horizonte emergere, neque
infra horizontem deſcendere terram circumeundo, neque per-
ficere circulum ſemper apparentem, compertum ſit, illum,
exiſtimarem, maximâ ſaltem ex parte, conflatum ex materiâ
ſublunari, & ſolùm moveri ſimiliter ac Trajectiones. Hujuſ-
modi fuere Comete, quorum meminit Ariſtoteles lib. 1. Meteor. cap. 7. *Omnes*, inquit, *qui noſtris temporibus viſi ſunt, ſinè occaſu*
*diſparuerunt in loco ſupra horizontem conſumpti paulatim, ita ut*
*neque ullius ſtellæ derelinqueretur corpus, neque plurium*. At Come-
tas illos, quos in orbem ferri conſtat, ſi quidem in æthereâ
regione ſupra Lunam altiſſimè fulgeant, ſi quis urgeat, haud
invitus omninſo4; ex materiâ ſidereâ, hoc eſt ex Planetarum aſpi-
rationibus, conflatos concederem. Sin autem infra Lunam
ſint, ſidereos halitus majore ex parte, ſed & non paucis terrenis
exhalationibus commiſtos, comprehendere cenſendi ſunt. Sicut
enim apud nos, quia corpora quando ſuapte naturâ moventur,
gravia deſcendunt, & levia aſcendunt, ſi levia gravibus mi-
ſceantur, motus ſequitur, pro ut horum aut illorum vis præpol-
let: ita materia ſiderea in circularem motum prona etiamſi
terrenis exhalationibus miſceatur, illas ſecum rapit circa tellu-
rem in gyrum. Hinc pro diversâ ipſorum halituum ſidereorum
naturâ, prout ab his aut illis Planetis prodierunt, & pro variâ
illorum complexione, quatenus plures aut pauciores ex uno-
quoque genere fuerint, multiplex eſt & varius Cometæ motus,
tum quo ad velocitatem, tum quo ad ſemitam, qua ad hanc
aut ad illam plagam Cœli declinat. Quia verò halitus illi non
valido ac perpetuo nexu inter ſe cohærent, ubi cœperit Cometa
diſſolvi, fieri poteſt, ut aliquibus recedentibus reliqui halitus
alium motum, & aliâ ſemitâ, inſtituant. Sic nobis conſideran-
tibus molem compoſitam ex pluribus naturis, alia eſt ſecun-
dùm ſpeciem gravior aquâ, & infrà illam deſcendit; alia eſt
ſecundùm ſpeciem levior, & innatat; alia ſecundùm ſpeciem
æqualis eſt, & intrà aquam quieſcit, quocunque in loco ſtatua- Diſſertatio Quinta. tur: quod ſi gravitatis ſpeciem mutet moles, quæ innatabat; deſcendit, ut cruſtulum in vini cyatho immiſſum initio innatat,
ſed aëre ſenſim abunte deprimitur, & ad fundum uſque deſcen-
dit; contra verò quod ſuâ gravitate fundum petiit, poſtmo-
dum aſcendit, ut cadaver hominis, cui nandi imperito aqua
animam intercluſit, poſt triduum enatat, cum putreſcens
intumuerit.

Dand. Si ex halitibus ſidereis Cometas etiam ſublunares
concreſcere dicamus, ut in illis diurnæ convolutionis princi-
pium & Cauſam ſtatuamus, timebam, ne quis obiiceret, aut
nullos Cometas tellurem circumeuntes accendi, aut cœleſtem
materiam combuſtionis eſſe capacem, affirmandum eſſe. Pri-
mum illud communi opinioni adverſatur; alterum probabile
non videtur, cum è Planetis effluant, quos comburi poſſe nemo
niſi temerè concedat. Mihi tamen illico ipſe reſpondi, non
omnia diverſi generis corpuſcula, quæ in unum Corpus coive-
re, ſimiliter obnoxia eſſe calori, aut æquè diſſolvi; nam aurifex
ut argenteo vaſi aurum inducat, amalgama ex auro & Mercu-
rio conficit, quo vas oblinat; admoto autem igne Mercurius
avolat, ſed aurum argento cohæret. Immò (id quod propiùs ad
rem noſtram facit) in carbone ignito partes aliquas avolare,
alias in cinere permanere videmus, quarum vi, utpote gra-
vium, deſcendit carbo. Simili igitur ratione in Cometâ partes
ſulphureæ & pingues incendi poſſunt integris ſidereis aſpira-
tionibus, quarum vi moles illa compoſita circa tellurem con-
vertatur, uſquequo materiâ ſulphureâ abſumptâ ſiderei halitus
pariter abſolvantur: prout autem magis aut minùs compacta
fuerit materia, citiùs aut ſeriùs Cometa extinguitur; arida
enim citò ardent, pinguia diutiùs; & quo tempore olei libra
ardendo abſumitur, quantum ſtuppæ atque ſtipularum ad
fovendum ignem addi oporteret? Non tamen concipio Come-
tam quaſi globum ſtuppæ ardentis oleo imbutæ nam ea, quæ
nos olim de carbone trito cum ceruſsâ ruditer commiſto dixiſſe
memini, ſuadent exhalationes ex tellure eductas, quamvis
inſtar carbonis aridas, ſi aliis halitibus ſulphureis & pinguibus,
aut etiam ſidereis commifceantur, poſſe non incendi ſolùm, ſed
diu ardere. Hinc, quia conceptus in intimis partibus fervor ad
circumpoſitam materiam depaſcendam propagari poteſt, acci-
dit aliquando Cometæ magnitudinem augeri, aut viciſſim
abſumptâ materiæ parte minui: quamvis ad apparentis ma-
gnitudinis incrementum aut decrementum etiam conferre

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer