Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. vos iſte ſcrupulus angit, mox eximam, ubi à vobis impetravero,
ut concedatis è ſideribus in hæc inferiora dimitti vires illas, quas,
quia in aliena corpora illabuntur, vulgo *Influxus* dicimus, & quidem varias pro diversâ ipſorum ſiderum naturâ.

Grad. Haud gravatè id concedendum exiſtimo: quotusenim
quiſque eſt, qui ignoret ex Cœlo ipſo, quod extremum & ulti-
mum mundi eſt, in globum hunc infimum hominum causâ
conditum (Naturam enim hominum gratiâ omnia feciſſe ait
Ariſtoteles 1. Polit. cap. 5.) perpetuo lapſu defluere alias atque
alias aſpirationes, quarum vi commotæ telluris particulæ tam
multas, quas paſſim videmus, mutationes moliuntur? Scio non
deeſſe, qui aſtris efficientiam negare non audentes, hanc eorum
luci tantummodo adſcribendam putant. Sed Planetarum lux,
quam à Sole ſinguli recipiunt, non eſt diſſimilis naturæ, quà
lux eſt, efficacitas tamen eſt diverſa Lunæ, atque Jovis, atque
Saturni. Si verò dixerint lucem modificatam à ſingulis Plane-
tis, hoc utique non contingit, quâ ratione ſpecula ſivè plana,
ſivè concava, ſivè convexa, ſive polyedra lucem inflectunt: igitur aliquid acceptæ luci ex ſuo ſinguli addere dicendi ſunt: hæ autem quid ſunt niſi expirationes? Alioquin ſi pro lucis
modo eſſet ſiderum efficacitas, ſatis languida illa eſſet: ſiqui-
dem vix aliquando à Venere, aliquando à Jove exiliter, obiecta
corpora illuſtrari videmus: eſto ſingulorum lux in oculos no-
ſtros incurrat. Præterquam quod nihil aſtra apud nos effice-
rent, quandiu nobis eorum lux ſubtrahitur, eo quod ſub hori-
zonte deliteſcunt; adeoque qui propiùs ad Polum Borealem
accedunt, minùs ſibi timerent à Planetis latitudinem aut De-
clinationem Auſtralem habentibus, quippe qui diutiùs ſub
Horizonte latent, quàm lucere poſſint ſupra Horizontem. Sed
& illud addendum, quod lux, ob idipſum tantùm quod lux
eſt, opaca corpora non pervadit, adeoque ſiderum efficacitas
ad telluris viſcera non pertineret, ſed in ſolâ ſuperficie hære-
ret: aliquid igitur præter lucem emittunt, quod in terræ cæte-
rorumque corporum meatus ſe inſinuet.

Maur. Ignium in ſublimi accenſorum aliqui ad breve exi-
guumque tempus, immò ad punctum temporis durant, cujuſ-
modi ſunt Coruſcationes, Fulgura, Fulmina; aliqui diutiùs
permanent, inter quos Faces, & Cometæ numerantur; eóque
potiſſimùm nomine diſcriminari atque ſecerni videntur, quod
conſpicuum illum ignem, ſi radiorum coronâ, quaſi capillitio,
redimitum videamus; aut adiecto ſyrmate fulgentem, cui aut

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer