Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. cos ab ipſo Jove retineri quemadmodum magnes ferrum ad ſe
allicit, ac trahit, atque propterea circunduci, nulla probabilis
hypotheſis ſuadere poteſt, ſingulorum Comitum circuitûs circa
Jovem, & Magneticas colligationes conſideranti. Sed hæc Ma-
thematicis relinquamus. Nonne ſi quis Magnetem lapidem
ex loco in locum transferat, cum illo pariter transfert Magne-
ticam ſphœram, hoc eſt, expirationes illas, quæ ferro occur-
rentes illud trahunt? Calathum roſis aut liliis plenum ſequitur
odor acrior, quamvis aliqua poſt ſe veſtigia relinquat. Naphtha
ſecum trahit ſuam halituum ſulphureorum catervam, per
quos ignem etiam procul poſitum ad ſe rapit. Tellurem ſi Ar-
chimedes ſuis machinationibus loco dimoveret, Atmoſphœram
pariter transferret illi ferè æquè adhærentem, ac malo Perſico,
aut Cydonio, ſua Lanugo, ut Copernicani ſponte ſuâ fateren-
tur. Quid igitur abſurdi, ſi dixerimus ad Jovis corpus universè
ſumptum pertinere non ſolum intimum nucleum lucis capa-
cem, verùm etiam quandam naturam circumquaque diffuſam
quaſi Atmoſphæram, in quâ concluſi Comites circa nucleurn
illum ſuos circuitus peragant? Sic unus eſt ab Ortu in Occa-
ſum motus partium atque totius, licèt partibus aliquibus, ſcili-
cet Comitibus, ſuus peculiaris motus conveniat: quemadmo-
dum ſi quis ſuſpenſum ex funiculo horologium rotis & elatere
inſtructum dimittat, unus eſt totius & partium deſcenſus, licèt
interim rotæ verſentur. Hoc idem, quod de Jove & Comiti-
bus, de Saturno pariter ejuſque Satellitibus dictum velim.

Grad. Igitur etiam Solaris Syſtematis amplitudo tanta erit,
ut Mercurium & Venerem circa Solem commeantes comple-
ctatur quaſi Comites, ſimulque moveantur quaſi unum corpus: eâ ferè ratione, quâ Copernicæi Tellurem ſimul cum Lunâ
circa ipſam ſpatio menſtruo convolutâ, per Orbem Magnum
annuâ converſione circumductam volunt. Cui Hypotheſi hoc
unum adverſatur, nimirum Terra immobilis manens, & in
centro univerſi hærens. Verùm quò nos de Cometis diſſerere
inſtituentes eorum motus abſtraxit devios, ut ad ſiderum con-
verſionem deflexerimus?

Maur. Quid urget, ut ipſimet amicè colloquentes, non dida-
cticè diſputantes, nobis præcidamus iſtam licentiam liberta-
temque percurrendi aliqua, tametſi extra cauſam ſunt, aut
eſſe videntur? Si enim ab eo, quod propoſitum eſt, aliquantu-
lum aberret oratio, facilè, & citrà jacturam revocatur, quin
opus ſit multâ circuitione, ut in viam redeat. Quanquam ſi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer