Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. & ſimplex motus unicam habens cauſam, ipſius ſideris natu-
ram: omnia enim ſpontè ſuâ ab Ortu in Occaſum migrant,
ſed eodem temporis ſpatio non omnia ſuum circulum abſol-
vunt; à quo quantâ parte unumquodque deficit, tantundem
fingunt proprio motu in contrarium proficiſci, ac demum pe-
riodum abſolvere, quando quotidianis defectibus in initia
recurrit. Hinc illud tardius eſse pronuntiant, quod minùs
abeſt ab integrâ converſione, cum tamen reverâ velocius ſit,
non tantùm quia majoris circuli peripheriam percurrit, verùm
etiam quia à circuitu perficiendo minùs abeſt; ideò multo ſeriùs
ad initium recurrit. Ex hoc fit tardiſſimum Planetarum dici
Saturnum, quia quotidianas deductiones addendo fit integri
circuli ſumma Annis Ægyptiis 29. & diebus ferè 161. , minùs
tardum Jovem, quia ad initium redit poſt annos Ægyptios 11. ,
& dies ferè 315. Martem verò his velociorem, quia diebus ferè
686. exactis iterum ſuam converſionem init, ubi ſumpſit motûs
initium: Lunam demum velociſſimam, quia motu Periodico
ad idem Zodiaci punctum redit poſt dies 27. hor. 7. min. 43. ſec. 4. Cogitemus tres circulos idem habentes centrum, & ſemidia-
metros ut 1. 2. 3. , in qua Ratione ſunt etiam illorum ambitus. Intelligatur à centro ducta linea uſque ad extremum orbem
ſecans ſingulas peripherias: & in ſectionum punctis tres homi-
nes conſtituantur, qui ſuam peripheriam ſinguli percurrant; ſed eâ conditione, ut elapſo horæ ſpatio tertius à puncto, unde
cursûs initium ſumpſit, adhuc abſit per centeſimam ſui circuli
partem, hoc eſt gr. 3 {3/5}. ſecundus per ſexageſimam in ſuâ peri-
pheriâ gr. 6. primus & proximus centro per trigeſimam, hoc eſt
gr. 12. Satis conſtat poſt ſecundam horam à puncto, unde motus
initium ſumpſit, tertium abeſſe per duas centeſimas ſecundum
per duas ſexageſimas, primum per duas trigeſimas; ideóque
initio horæ trigeſimæ primæ hunc primum iterum redordiri
curſum ab eo puncto, unde incœpit, ſecundum verò non niſi
initio horæ ſexageſimæ primæ & tertium initio horæ centeſi-
mæ primæ. Nemo tamen non videt ex harum periodorum
inæqualitate non confici tertium reliquis eſſe ſegniorem; qui-
nimmo velocior eſt, quippe qui unicâ horâ majoris circuli par-
tem majorem abſolvit. Siderearum converſionum ſimilitudinem
referunt uno ſimplici motu tres iſti curſores, quin externâ aliquâ
vi rapiantur, & viciſſim retrò commeent contrario motu. Quos autem circulos hactenus dixi, cogitemus ſpiras, quas ſi Diſſertatio Quinta. percurrant tres illi homines, jam intelligimus, quomodo ad
oentrum accedant, & à centro recedant, ſicut Planetæ nunc
Perigæi fiunt, nunc Apogæi: quibus quia non in eodem plano
ſuas ſpiras deſcribere contingit, Declinationem ab Æquatore,
& latitudinem ab Eclipticâ mutant.

Dand. Si igitur Sidera omnia hoc habent inſitum, ut naturæ
impetu ferantur ab Ortu in Occaſum, non admodum miran-
dum fuerit, quod tantâ celeritate convertatur Cœlum ſtellife-
rum, cui inſixa tot ſidera collatis viribus motum imprimunt. Sic rivulos ſingulos leniter fluere videmus, ſed ubi in torrentem
coaluerint aquæ, etiamſi eadem maneat alvei inclinatio, rapidè
feruntur, & licèt ex imbecillis guttulis è nube delapſis conſtent,
validiſſimè tamen urgent oppoſitos aggeres. Nihil autem offi-
cit, ſi major dicatur conatus ſtellarum primæ magnitudinis,
cujuſmodi eſt Syrius, Lyræ Lucida, Arcturus, Capella, Alde-
baran, quàm minorùm, cujuſmodi eſt Alcor, ſextæ magnitu-
dinis, & innumerabiles illæ ſolo Teleſcopio conſpicuæ in Gala-
xiâ: omnes ſcilicet in eandem Firmamenti converſionem con-
ſpirant. Nam & gravis moles compoſita ſi fuerit ex pluribus
tum majoribus, tum minoribus gravitatibus, etiamſi fuerint
diſpares ſecundùm ſpeciem, modò ſint graves, minores nihil
detrahunt ponderis, ſed illud augent, quia omnes ſimul deor-
ſum conantur.

Grad. Ne diſparem ſiderum conatum ad motum admitta-
mus pro inæquali eorum magnitudine, prohibere videntur
quatuor Jovis, Comites; qui cum ſint Jove Minores, langui-
diùs circa Tellurem moverentur, nec illum ſequi valerent, ac
propterea multo magis ab eo digrederentur, quàm ferant ob-
ſervationes. Contra verò aliquando comites iſti magis ad Occi-
duam cœli plagam ſpectant, quàm Jupiter; igitur præcucurre-
runt, & quamvis minores illum in celeritate vicerunt. Illos
autem in fluido cœloà Jove rapi arcanis nodis magneticis revin-
ctos, tam ſimile commento videtur, ut nec auſim vel leviſſimè
ſuſpicari.

Dand. Utrùm ſiderum conatus ad motum reſpondeat illo-
rum magnitudini, non definio; pendet enim etiam à cujuſque
ſideris naturâ; & ſicut gravium, & levium non eadem eſt
ſecundùm ſpeciem gravitas & levitas, ita non eadem eſt ſide-
rum omnium propenſio ad motum orbicularem; illud ſolum
innuebam poſſe dari, citrà ullam moram, quæ Firmamenti
converſioni inferatur. Cæterùm quod ad Jovis Comites attinet,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer