Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. redit; atque adeò corpus, cujus natura eſt moveri, perpetuos
circuitus conficit: Siquidem *quod ſe ſe movet, quia nunquam*
*deſeritur à ſe, nunquam ne moveri quidem deſinit*, ut Ciceronis
verbis utar in ſomnio Scipionis. Quæ enim recto tramite
aſcendunt, aut deſcendunt, ea ſunt, quibus certo in loco quies
debita eſt, nec moventur, niſi præcedente vi, ad locum ſibi mi-
nimè congruum translata: Motus autem abſolutè Naturalis
non eſt, qui nullus eſset, niſi Naturæ vis illata fuiſset. Sic ſaxi
natura non eſt moveri deorſum, niſi eâ conditione, ſi à debitæ
quietis loco dimotum fuerit; quò ubi venerit, perpetuò quieſcit. Idem de ligno, & de utre inflato dicendum: ſuapte enim naturâ
innatant aquæ, neque enatare conantur, niſi priùs per vim
demergantur. Quare cujus corporis natura eſt moveri, manente
naturâ, hoc eſt eodem principio & causâ motionis (hæc enim
Ariſtoteli dicitur Natura) perpetuò moveatur neceſse eſt; mo-
tui autem recto non datur in infinitum abire, ſed terminus
aliquis poſitus eſt; & ſolus motus, qui in orbem exercetur,
terminum neſcit; atque idcirco motus ſecundùm locum ſim-
pliciter & abſolutè naturalis circuitu perficitur. Cum itaque
Cœleſtia corpora à ſummo rerum omnium conditore inſtituta
ſint, ut hominum orbis terræ incolarum utilitati deſerviant,
*& dividant diem ac noctem, & ſint in ſigna, & tempora, & dies, & *
*annos, ut luceant in Firmamento Cœli, & illuminent terram*, Geneſ. 1. 14. , hæc ſanè illis eſt natura, hoc eſt, vis ciens motûs ad hunc
ſibi à Deo conſtitutum finem aſsequendum neceſsarios; quos
circuitûs eſse oportere manifeſtum eſt, alioquin non eſset die-
rum ac noctium viciſſitudo; atque tempeſtatum anni ſeries; neque diuturnitatis aut brevitatis temporum certa menſura; neque ea omnia commoda diverſarum terræ regionum, quæ
ex Cœlorum convolutione proveniunt. Univerſo igitur generi
ſiderum, atque ſingulis innata eſt & inſita facultas ſe in gyrum
torquendi ac vertendi circa axem mundi, juxta propriam
cujuſque naturam.

Dand. Propriam cujuſque naturam cum dicimus, ille ne
ſolùm intelligendus eſt motus, quo juxta Signorum ſeriem ab
Occaſu in Ortum Sidera, converſione inæqualiter concitatâ,
ſuas quæque periodos abſolvunt? an verò etiam is, quem Diur-
num vocant?

Maur. Ut ſiderum converſiones ad calculos faciliùs, certiſ-
que legibus, revocarent Aſtronomi, mentis opificio motum
Diurnum à proprio abſtraxerunt: cæterùm reipsâ unicus eſt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer