Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. fingulorum Planetarum proprios motus ſingulæ Intelligentiæ
moderentur atque efficiant. Hæc enim multis tam altè inhæſit
opinio ab Antiquioribus deſumpta, Cœleſtia corpora ab Ange-
lis moveri, ut quemquam contra diſputantem aut ſubdubitan-
tem audire periniquo animo patiantur: quibus ut aſſenſum
præberem, rem hanc à noſtris oculis adeò remotam, aut valde
probabili ratiocinatione, aut ex Divinis literis, docendus eſſem. Et quidem quod ad Sacros libros attinet, nunquam me audiſse
memini quicquam ex illis depromptum afferri, quo cœleſtium
orbium motum Angelis, tanquam effectrici cauſæ & impel-
lenti, tribuendum eſse conficiatur; ſed, ad ſummum, eos Cœ-
lorum cuſtodes atque præſides admittendos eſse: id quod non
renuo, cum ex S. Thoma 1. par. quæſt. 110. art. 1. ad 3. didicerim,
*Doctores Sanctos poſuiſſe rebus corporeis ſubſtantias ſpirituales eſſe*
*præpoſitas. Dicit enim Aug. lib. 83. qq; quæ st. 79. Unaquæque res*
*viſibilis in hoc mundo babet Angelicam pote statem ſibi præpoſit am. *
*Et Damaſ cenus lib. 2. cap. 4. dicit, Diabolus er at ex iis Angelicis vir-*
*tutibus, quæ præerant terreſtri ordini. Et Origenes hom. 13. in Num. *
*dicit (ſuper illud Num. 22. cum vidiſſet aſina Angelum) quod opus*
*eſt mundo Angelis, qui præſunt ſuper beſtias, & præſunt animalium*
*nativitati, & virgultorum, & plantationum, & cæterarum rerum*
*incrementis. * Et concludit S. Doctor *ſicut ſecundùm Gregor. hom. *
*34. in Evang. ad ordinem Poteſtatum pertinent omnes Angeli, qui*
*babent propriè præſidentiam ſuper Dæmones; it a ad ordinem Virtu-*
*tum pertinere videntur omnes Angeli, qui habent præſidentiam*
*ſuper res purè corporeas: horum enim miniſterio interdum etiam*
*miracula fiunt. * Sic Solem, & Lunam, jubente Joſue, præter
naturam ſiſtere potuerunt Angeli illis pręſidentes: ſed natura-
lium circuituum Solis, & Lunæ, reliquorumque ſiderum,
effectores Angelos (authoritate tantiſper ſepoſitâ) non magis
crediderim, quàm illis tribui oportere nativitatem & incre-
menta animalium, & virgultorum, quibus præſident: ſicut
enim horum gignendorum naturalis facultas inſita eſt ſemini-
bus, neque ſuos motus aliunde accipiunt, cur ingenita vis ſe
certâ ſub lege movendi ſideribus neganda ſit, non video: *quæ*
*enim naturâ ſunt*, ait Ariſtot. 2. Phyſ. tex. 1. *omnia videntur ha-*
*bere in ſe ipſis principium motûs & ſtatûs; bæc quidem ſecundùm*
*locum, illa verò ſecundùm augmentum & decrementum, quædam*
*autem ſecundùm alterationem. *

Maur. Aut nullus eſt motus ſecundùm locum ſimpliciter
& abſolutè naturalis, aut ſi quis eſt, non niſi is, qui in orbem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer