Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Veſtræ voluntati libens aſſentio: Mihi tamen in animo
non erat vniuerſa vno impetu proferre. Quid igitur de hac vi aëris
elaſticâ dicendum?

Mauroc. Quod ad experimentum Magdeburgicum ſpectat (pa-
ce tantorum virorum dixerim) illud ipſum mihi ſuadet incluſum
in globo illo vitreo aërem non egredi ſuapte naturâ, quaſi dum
conatur ſe explicare, inueniat in antliâ locum ab embolo relictum,
in quem ſe recipiat; ſed manifeſtum mihi videtur aërem indè per
vim extrahi: Virtus ſiquidem elaſtica naturalis (de animali & voluntariâ cuiuſmodi reperitur in oſtreis, non loquor) ea eſt, quæ
vires ſuas exerceat, vt corpus perperam compreſſum ſe in natu-
ralem ſtatum, ſaltem quàm proximè, reſtituat. Vis igitur ela-
ctica non repugnat obſecundanti, atque impedimenta remouen-
ti; vt patebit, ſi filum ferreum in ſpiras contortum ita compri-
mas, vt ſibi inuicem proxime fiant ſpiræ, deinde manum pau-
latim retrahas; non ſolùm enim ferreum filum non repugnabit di-
gito recedenti, ſed potiùs illum impellet. Si itaque aër in globo
eſt præter naturam compreſſus, attrahenti embolum antliæ non
repugnabit, nempe offerenti ſpatium, ad ſe explicandum & di-
latandum: experimur autem poſt aliquam antliæ agitationem
adeò augeri difficultatem reducendi embolum, vt demum vix
validiſſimis lacertis moueatur: Non igitur aër vi ſuâ elaſticâ ſpon-
te exit: Id ergo contingit, quia reliquus in globo exiguus aër,
naturâ reluctante admodum rarus, aduerſatur maiori adhuc violen-
tiæ: ſi enim etiam tum compreſſus eſſet, cur repugnaret? vis er-
go illi infertur; non impulſione; igitur ab attrahente. Neque pu-
to hanc in reducendo embolo difficultatem reijciendam in aë-
rem extrinſecum, quaſi admiſſâ aëris particulâ, quæ globum
reliquit, factus ſit magis compreſſus: quam enim notabilem
partium conſtipationem efficere poteſt tantulus aër in tam am-
plo ſpatio aëris pleno? Quod ſi in huiuſmodi globo Magde-
burgico aër incluſus vim elaſticam non exercet, idem pari-
ter dicendum da aëre eiuſdem generis in fiſtulâ incluſo vnâ cum
Mercurio.

Præter quam quod vis elaſtica aëris in fiſtulâ incluſi eadem eſt,
quam ipſe habebat, priuſquam in fiſtula concluderetur; tunc
verò non erat maiore vi elaſticâ præditus, ac reliquus aër, ex
quo fuit deſumptus: igitur Mercurius fiſtulæ, interceptus inter

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer