Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. ligentiam omninò accommodatum, & non potiùs, ut ejuſdem
Sapientiam atque Potentiam admiraremur. Cumque afferrem
ſolem ſtetiſſe jubente Joſue, & obediente Domino voci hominis,
atque ille Copernicoturiens Sacrum Scriptorem vulgi vocabulo
uſum diceret ob ſpeciem quietis, cum priùs ſol, licet quieſcens,
oculis hominum in terrâ commotorum ſpeciem exhiberet mo-
tûs, quemadmodum recedentibus à litore videntur turres urbeſ-
que recedere, cum tamen ſola navis moveatur: Primùm autho-
ritatem SS. Patrum oppoſui affirmantium ſacrorum librorum
vocabula non eſſe ad alienum ſenſum detorquenda, ſed juxta
uſitatam loquendi formulam interpretanda, niſi quid abſurdi
indè conſequatur: Tum rogavi, utrùm ſi quis lunam non moveri
juſſam ſtetiſſe dicat, eam verè ceſſaſſe à motu intelligendum ſit: annuenti illico repoſui ſcriptum eſſe Joſue 10. 12. Sol contra
Gabaon ne movearis, & Luna contra vallem Ajalon. Steteruntque
Sol & Luna. Quis autem probabiliter aſſerat, idem vocabulum
ne movearis, aut ſteterunt ſemel prolatum duplicem ſimul notio-
nem ſubire, alteram veram & propriam, prout ad lunam refer-
tur, alteram alienam & ſecundùm ſpeciem, prout de Sole,
uſurpatur? Hinc digreſſi ſumus ad Phyſica aliquot argumenta
examinanda, quæ ille infirmare conabatur contendens illis non
ſatis probari tellurem reipſa non convolui: ſed ingruens veſ-
pera diſputationem interrupit; libenſque diſceſſi, nam cœpe-
rat diſputatio in concertationem declinare. Quare cum domum
rediiſſem, atque conſtituerem adultâ nocte Plejades obſervare
(numeranti autem, quo tunc utebar Teleſcopio, ſtellas viginti
octo) quæ erant in Cœli plagâ Orientali, recentis diſputationis
recordatio obtulit anſam ſuſpicandi, utrùm quis per tubum
poſſet in ſtellam fixam aliquantulo ſaltem tempore obtutum
defigere, ſi Firmamentum immobile hæreret, ut Copernici
ſectatores autumant, & Tellus ab Occaſu in Ortum convol-
veretur. Statim itaque aſſumptâ noſtrâ latitudine Geogra-
phicâ gr. 45. neglectis minutis, non fuit difficile invenire diame-
trum noſtri Paralleli ad diametrum circuli maximi, ſcilicet
Æquatoris, eſſe ut 7. ad 10. , quia verò eadem quoque eſt Ratio
tum peripheriarum, tum partium analogarum, adhæſi, ob
facilitatem calculos ſubducendi, ſententiæ tribuenti ſingulis
gradibus circuli maximi milliaria Italica ut minimum 60. ,
adeóque uni minuto reſpondent paſſus mille: quapropter uni
minuto noſtri paralleli reſpondent paſsus Geometrici 700. , qui
diviſi per 60. , ut habeatur unum Minutum Secundum, dant De Cometis. paſſus 11. {2/3}. hoc eſt pedes 58. , quos ſuo motu percurret unum
punctum noſtri Paralleli, quo tempore arteria ſemel pulſat. Si igitur extremitas tubi neque nutantis, neque commoti, ſed
firmiter affixi, qui in ſtellam dirigitur, puta in Capellam, tranſ-
ferretur, dum ſemel arteria pulſat, Orientem versùs ſpatio
pedum 58. , illa utique vix aſpici, nedum obſervari poſſet, atque
adeò neque admirandæ Saturni phaſes, & Jovis faſciæ innote-
ſcere potuiſſent. Porrò per tubum in ſtellas obtutum aliquan-
diu defigimus: manifeſtum igitur videtur tellurem diurno
motu circa ſuum axem non convolui. Id quod confirmari
poteſt, ſi feneſtrę Ortum ſpectanti affigas regulam horizonti
parallelam, cui appareat proxima ſtella aliqua fixa: hanc enim
ferè ſtatim regula occultaret, ſi terra moveretur; non autem
tam citò occultat. Jure itaque merito quærebas, Gradonice,
quis Cometas in gyrum ducat?

Maur. Quos non pudet ad ſolvendum fabulæ nodum per
machinam Numen aliquod in ſcenam advocare, ab hac diffi-
cultate ſe facilè expediunt, Cometam extra Naturæ jura poſi-
tum ſtatuentes, illique Angelum Divini conſilii adminiſtrum,
quaſi pædagogum, adiungentes, à quo per aëriam, aut ætheream
regionem deducatur. Hos miſſos facimus; neque cum illis
ſentire operæ pretium eſt, quos philoſophandi ſtudium tenet. Plerique Cometas æquè ac ſidera errantia à Primo Mobili con-
verſione diurnâ in orbem rapi exiſtimant. Verùm, ſicuti datur
hoc Primum Mobile ſupra ſtellas omnes collocatum comminiſci
quaſi hypotheſim ad anomalos Planetarum motûs certâ ſub
lege explicandos, ita veritatis veſtigia conſectantibus nec ullum
apparet ſuperioris hujuſmodi Cœli indicium, quo ex ipsâ re,
ratiocinando eliciatur, nec pro credibili ſumi poteſt inferiùs
poſita ſidera errantia ab illo rapi poſſe, quantumvis adverſos
ſuos motûs conando reluctentur. Licèt enim rudis adhuc
Aſtronomia reprehenſione caruerit, quòd non improbaret
Philoſophorum, quos tunc habebat, placita conſtituentium
ſingulos uniuſcujuſque Planetæ orbes ſolidos, atque ſecundùm
ſuperficies, nimirùm concavam ſuperioris & convexam infe-
rioris, aptiſſimè inter ſe cohærentes, ac propterea inferiùs poſi-
tos Cœlos à ſupremo per intermedios impulſum accipere non
abnueret: Nunc tamen, poſtquam in fluido æthere Planetas
errare cognovimus, quis ſibi perſuadeat ætheri, tenuiſſimo
corpori, tantum impetûs imprimi poſſe, ut ſolidos ingenteſque

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer