Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. quæ magis ad Ortum ſpectant: id quod facile eſt cuique obſer-
vare in motu aſcendentium pyrobolorum, ſi cum ſtellis compa-
rentur: Cometæ verò etiamſi infra Lunam ſtatuantur, & ve-
lociter moveantur, quia à nobis valdè remoti ſunt, non appa-
rent adeò veloces, ſicut pyroboli. Si tellurem circa ſuum axem
ſpatio 24. horarum integræ convolutionis periodum abſolvere
fingamus, magno compendio ſublatum intelligimus motum
diurnum, quo ſidera & Cometæ cieantur. Sed fingerenon licet,
ubi non hypotheſis quęritur, ſed veritas: illa autem diurna,
telluris convolutio cum Divinis literìs non cohęret; cum ſcrip-
tum ſit Joſue 10. 13. Stetit it aque Sol in medio Cœli, & non feſtinavit
occumbere ſpatio unius diei. Non fuit antea & poſtea tam longa dies. De eodem dicitur Eccleſiaſtici 46. 5. impeditus eſt Sol, & una dies
facta eſt quaſi duo. Diurni igitur ſpatii menſura non fuit telluris
converſio, alioquin illâ convolutâ Sol occubuiſſet; alius igitur
circuitus tam longam Solis moram metiebatur. Niſi fortè quis
dixerit, nullo circuitu diurno opus fuiſſe, ut dicatur unus dies
fuiſſe duobus equalis: quemadmodum S. Auguſt. lib. 5. de Ge-
neſi contra Manichęos cap. 14. de tribus primis diebus ante
ſolem conditum ait potuiſse fieri ut tres ſuperiores dies, ſinguli per
tantam temporis moram computarentur, per quantam moram circuit
Sol, ex quo procedit ab Oriente, quouſque rurſus ad Orientem rever-
tatur. Hanc enim moram & longitudinem temporis poſsent ſentire
homines, etiamſi in ſpeluncis habitarent, ubi Orientem & Occidentem
Solem videre non poſsent. Atque it a ſcitur potuiſse iſtam moram fieri
etiam ſinè ſole, antequam ſol factus eſ set. Sed quocunque tandem
ſenſu locutus fuerit S. Doctor, nobis ſatis eſt Solem fuiſſe impedi-
ium; id quod nullatenus verum eſſet, ſi ſemper ſol quieviſſet. Quemadmodum non niſi violentâ interpretatione opus habe-
rent verba prophetę Iſaię 38. 8. Reverſus eſt Sol decem lineis per
gradus, quos deſcenderat, cum Rex Ezechias convaluit; de quo
habetur Eccleſiaſtici 48. 26. in diebus ipſius retro rediit Sol, & addidit Regi vitam. Qua propter ſi Cometę oriuntur & occi-
dunt, orbis autem terrę non commovetur, quis illos in gyrum
ducit?

Dand. Diſputabam aliquando cum amico in Philolai Syſte-
ma aliquantulum proniore, hoc ſolùm nomine, quod tellure
in Orbe Magno, circa Solem in mundi centro quìeſcentem,
commeante, atque circa ſuum axem ſemper axi mundi paral-
lelum convolutâ, faciliùs cœleſtia phænomena explicarentur; quaſi Naturæ author Deus orbem condiderit ad noſtram intel-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer