Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. thematicos) judicium ferre de illorum argumentationibus, an
planè Geometricam ſubtilitatem aſſequantur, ad apodicticas
tamen ratiocinationes tam propè accedunt, ut longè probabi-
lius ſit Cometas aliquos ultra lunaris Cœli terminos fulſiſſe. Ad hos verò efformandos terreni halitus videntur inepti; quippe quos ſuâ quantavis levitate ad tantam altitudinem in
cœleſtem uſque regionem aſſurgere credibile non eſt, & præte-
rea tantæ moli quomodo materiam ſufficere ex ſuis expira-
tionibus terra valeat, non facilè intelligo: ſiquidem Cometæ
anni 1472. diametrum æſtimavit Jo: Regiomontanus millia-
rium Italicorum 64. quanta igitur globi totius ſoliditas? Cometę
anni 1577. cujus caput à terræ centro diſtare ſemidiametros ter-
reſtres 210. cenſuit Tycho, ex apparente diametro minutorum 7. ſoliditatem comparatam cum terræ ſoliditate collegit eſſe ut
1. ad 101{2/3}. ad Lunę verò ſoliditatem ut 1. ad 2{1/3}. Sed V Ville-
brordus Snellius, qui eum altiùs evehebat, videlicet ad ſemi-
diam. terr. 300. ſub eadem diametro apparente, ſoliditatem
arguebat ad ſoliditatem terræ ut 8. ad 27. Celeberrimi Cometæ
anni 1618. Caput ad terræ globum ut 1. ad 870. , ad Lunæ autem
globum ut 1. ad 20. æſtimavit Longomontanus die 27. Decembris
ſub diametro apparenti min. 3. & diſtantiâ ſemid. terr. 240. At
Cyſatus die 9. Decembris ſub apparenti diametro min. 7. & diſtantiâ ſemid. terr. 100. æſtimavit ad terræ globum eſſe ut 1. ad 950. ad Lunæ verò globum ut 1. ad 22. Tantum igitur ma-
teriæ à tellure ſubminiſtrari, licèt illa dicatur maximam rari-
tatem aſſumpſiſſe, non ſinè difficultate concederem. Quod ſi
vel ſuſpicionem movere audeam, ex Cœleſtibus corporibus
Cometarum materiam fuiſſe deſumptam, illico clamabunt
lycæa, quaſi diſſolvendum eſſet cœlum, & extinguendi æterni
illi ignes.

Grad. Me verò ancipitem ſemper tenuit etiam Cometarum
motus; non ille quidem, qui ſingulorum proprius dicitur, ſed
diurnus, univerſo Cœlo communis, & quem vocant Primi Mo-
bilis. Quod enim ad motum proprium attinet, qui communi-
ter obſervatus eſt ſecundùm ſeriem ſignorum ab Occaſu in,
Ortum (quamvis aliquando ſub initium, aliquando circa finem
contigerit illum in præcedentia Signa remeare) ſatis videba-
tur, ſi Cometa in plagâ Occidentali accenſus recto tramite,
aſcenderet, aut contrà in plagâ Cœli Orientali deſcenderet, ut
cum ſtellís fixis comparatus ſpeciem haberet accedentis ad illas,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer