Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Cometis. referto. Sunt igitur halitus Cometam circumſtantes (qui non
ſunt ſidera) luce imbuti, & caudæ, ſive barbæ ſpeciem refe-
rentes. Quare etiam caput ipſum Cometæ ſideribus non indi-
get, ſed ex halitibus conflari poteſt.

Dand. Verùm quibus - nam ex halitibus Cometa coaleſcat,
definitè explicare non ita eſt in proclivi, quin plurimæ ſe offe-
rant difficultates. Si enim in omnibus manifeſto odore ſe pro-
deret ſulphur, ut anno 396. ſupra Conſtantinopolim, ex S. Au-
guſtino lib. de excidio Urbis. Videbatur horrenda ſtamma pen-
dere, nec odor ſulphuris deerat; nemo in dubium revocaret,
utrùm ex terrâ educti, atque in aere accenſi fuiſſent halitus,
neque tam altè evecti, ut odor ad nares non perveniret. Quod
ſi citrà ſulphureum odorem Cometa æmularetur maximum
illum, qui ſupra Conſtantinopolim relucebat, quo tempore,
ſuas inſidias ſtruebat Gaynas, à ſummo propè Cœlo ad terram
ipſam pertingens, ut ſcribit Nicephorus lib. 13. Hiſt. Eccleſ. cap. 6. , cui conſentit Sozomenus lib. 8. cap. 4. , & Socrates lib. 6. cap. 6. illum utique in aëreâ regione ſtatueremus, neque aliunde
quàm ex tellure petitam materiam pronuntiaremus. Si verò
contingeret, ut, quemadmodum narrante Georgio Phranza
lib. 5. cap. 21. Æſtate anni Chriſti 1450. Cometes ſupra horizontem
quotquvt veſperis ſtatim poſt Solis occaſum in romphææ ſimilitudi-
nem apparere cœpit, qui plenum Lunæ orbem ſubiens Eclipſim effi-
ciebat, juxta or dinem, & motum ſolitum in orbem luminum cœleſtium,
Similem defectionem Lunæ afferret Cometa, qui recens appa-
reret, citrà controverſiam infra Lunam in elementari ſyſte-
mate collocandus eſſet: Ubi pariter locum habuiſſe putandus
eſt ille, cujus cauda delapſa uſque ad quendam rivum ejus aquas
ex hauſit anno 1543. , ut ex Sennerto narrat Fromondus lib. 3. Meteor. cap. 1. art. 6. Ex his autem atque ſimilibus, ſi quos hiſto-
ria commemorat, de cæteris omnibus conjecturam capere non
auderem, quaſi Cometæ non niſi Cœli lunaris carceribus con-
cluderentur; quandoquidem jam tum ab anno ſeptuageſimo
ſeptimo præcedentis ſæculi peritiores rerum cœleſtium obſer-
vatores ſuſpicari cœperunt Cometas diſtantiam à terrâ majo-
rem lunari obtinere, cum ſibi perſuaderent parallaxim lunari
minorem à ſe deprehenſam; eò enim majore intervallo phæ-
nomenon aliquod à tellure ſejungitur, quo minorem Ratio-
nem habet terrena ſemidiameter ad ipſius phænomeni diſtan-
tiam; quæ minor Ratioex minori parallaxi innoteſcit. Quam-
vis enim noſtrum non ſit (Phyſicos quippe agimus, non Ma-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer