Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. Cometes effulſit non minor Sole; primò igneus ac rubicundus orbis
fuit, clarumque lumen emittens, quanto vinceret noctem: deinde
Paulatim magnitudo ejus diſtricta est, & evanuit claritas; noviſſime
autem totus intercidit. Sed oportuiſſet pari gradu etiam fuiſſe
magnitudinis apparentis incrementa: nullum autem habemus
indicium, ex quo hujuſmodi deſcensûs atque aſcensûs argumen-
tum ſumere valeamus: Niſi fortè dixerint ita præcipiti lapſu
Cometam illum deſcendiſſe, ut ſolis amplitudinem imitaretur,
ubi primùm conſpicuus fuit, & poſtea cunctabundum aſcen-
diſſe, ideóque diminutum apparuiſſe: Sed nimis exlegem face-
rent ſiderum motum.

Maur. Ab hiſce difficultatibus ſe expeditos putârunt, qui
Cometam non unum ſidus, ſed plurium concurrentium cœtum
commenti ſunt, ita ut ſingula oculorum aciem fugiant ob ſuam
parvitatem, nec niſi conglomerata appareant. Sed mihi viden-
tur Collum in validiorem laqueum inſeruiſſe. Nam ſi heri
Cometa non apparebat, quia ſingula ſidera nondum ita proxi-
ma erant, ut lucem ſub unâ ſpecie vibrarent; quandoquidem
ſingula ſuis in motibus procedunt, craſtinâ die, vel ſaltem poſt
paucos dies, ſimiliter iterum diſiuncta erunt, neque magis fient
conſpicua quàm heri: hoc autem non cohæret cum longiore
Cometarum morâ. Præterquamquod, cum primùm ille ſide-
rum cœtus ſe conſpiciendum præbet, non ita propè ſe invicem
acceſſerunt, ſicuti in progreſſu; adeòque initio languidiore,
luce fulgebunt, quàm cum preſſiùs in anguſtum ſpatium conſti-
pata fuerint; & iterum lux ipſa minuetur, cum invicem
digredi cœperint; ut obſervamus in pluribus facibus modò
diſtractis, modò congregatis: atque hoc perpetuâ lege contin-
geret; nec tamen ſemper ità accidit. Ab hujuſmodi verò Au-
thoribusquærerem, an ſolum Cometæ caput, an etiam caudam
ex ſideribus conſtare opinentur: Si & caudam dixerint, hæc
aliquando ad tam multos gradus protenſa apparuit, ut omnem
fidem ſuperet tanta ſiderum in unum coëuntium multitudo; ut interim taceam ſæpè inconſtantem in eodem Cometâ caudæ
magnitudinem, atque figuram, cui ægrè ſatisfacere poſſet illo-
rum ſiderum poſitio; cum maxi mè cauda in partes Soli oppo-
ſitas projiciatur. Sin autem tantummodo ad conformandum
Cometæ caput concurrat illa minorum ſiderum multitudo,
utique, ſive caudatus, ſive barbatus ſit Cometa, lux ſolis per
caput ipſum trajecta & refracta non in puro, & nitidiſſimo
æthe re videretur, ſicut non videtur in aere nullis halitibus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer