De Cometis.
confidentiam ſuas pręſagitiones effutiens, fortaſſe divinare. Attamen ſi corpuſculorum concurſio fortuita, ex cauſis natu-
ralibus, ſed diſiunctis neque conſentientibus, effingit monſtrum
aliquando ita à ſui generis formâ & figurâ alienum, ut omninò
pręter opinionem accidat; quidnì pariter ad efformandum in,
ſupremâ regione Cometam coagmententur corpora aliqua ex
cauſis naturalibus, licèt nobis ignotis? Quapropter Cometæ
Naturæ opificio conformati cenfendi ſunt; neque enim ſinè
certâ ratione miracula adſtruere oportet.
Grad. Quamvis Cometæ inter opera Naturæ connumerandi
ſint, non tamen deſunt, qui eos non planè recentes putent, ſed
antiquos; & Senecam audiunt lib. 7. Nat. qq. cap. 22. dicentem,
Non enim exiſtimo Cometam ſubitaneum ignem, ſed inter æterna
opera Naturæ. Verùm Cometarum hiſtoria ſi attentè conſide-
retur, ſententiam illam facilè dixerim parum habere probabi-
litatis; videntur enìm exiſtimare Cometam aut unum eſſe ex
ſideribus errantibus, quibus repletum Cœlum comminiſcun-
tur, aut ſaltem ex plurium minorum ſiderum conglobatione
conflari. Id quod ſi concedatur, nullus fuiſſet unquam Cometa
inferior Lunâ, ſed omnes cœleſtes, cum Luna ſit infima ſide-
rum; Cœleſtibus autem corporibus utique certa lex motuum,
ut cæteris aſtris, conveniret; neque enim fortuitum aliquid in
Cœlo admittunt; ac propterea, quâ ratione Planetarum inter
ſe configurationes prænuntiamus, ita Cometarum motus inno-
tuiſſet, eorumque reditûs proſpicere atque prædicare poſſemus. Atqui eundem Cometam aliàs viſum aliquando rediiſſe nulla
hiſtoricorum monimenta prodidere, cum in iis, qui hactenus
viſi ſunt, non levis varietas fuerit deprehenſa, ideoque nec eo-
rum circuitûs ullâ menſurâ deſiniti dici poſſunt. Cur enim
tam diu latent? An quia à majori proximi ſolis luce obruuntur? Eſſent igitur conſpicui, quoties duodecim aut viginti graduum
intervallo major fieret eorum à Sole digreſſio; aliqui autem
cum primùm apparuerunt, multo ampliùs à Sole diſtabant,
neque ſolùm deſierunt videri, quòd ad Solem accederent: Non
igitur heliacè oriebantur, aut occidebant. An quia altiſſima
ætheris ſpatia percurrentes ſub aſpectum cadere nequeunt,
niſi ad terram propiùs accedant? Fieri igitur non poſſet, quin
omnis Cometa cum primùm conſpicuus eſt, minor appareret,
& ſenſim major, pro ut magis ad nos accedit, & viciſsìm decre-
ſceret aſcendendo. Cujus quidem decrementi exemplum habe-
mus apud Senecam lib. 7. cap. 15. Paulò ante Acbaicum bellum