Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quinta. interruptus cogeret nos de Cometis loqui non promiſcuè cum
cæteris ignibus in aëre accenſis; tum quia paulò longiorem ſer-
monem expoſcunt, tum ne fortè eorum adſtipulatores videre-
mur, qui obſtinatione quadam ſententiæ omnia argumenta,
repudiant, quibus Cometas aliquos ſupra Lunam evectos recen-
tiores rerum Cœleſtium obſervatores agnoſcunt: quanquam
ab inſtituto noſtro alienum ſit controverſiam iſtam dirimere.

Grad. Nihil equidem auſim de Cometis affirmando, aut ne-
gando diſputare, niſi priùs apud nos conſtitutum fuerit, utrùm
eorum procreatio ex naturalibus cauſis pendeat, an verò præter
omnes Naturæ leges ad divini numinis arbitrium exoriantur: qui quidem non ſunt ex iis aſtris, quæ à rerum initio facta ſunt, ut
loquitur S. Jo. Damaſc. lib. 2. de Fide Orthod. cap. 7. , ſed juſſu
Divino certis temporibus conflantur, ac rurſus diſſolvuntur; & ex
mente Tertulliani lib. ad Scapulam cap. 3. Signa ſunt imminentis
iræ Dei. Si enim extra Naturæ jura ſint poſiti Cometæ, quid
attinet de re maximè incertâ, cujus cognoſcendæ nullam habe-
mus anſfam, diſputare? infinita ſcilicet Deo eſt ad quodlibet
gignendum idonearum rerum facultas: quibus autem utatur,
niſi ipſe aperiat, nemini innoteſcit. Solùm ergo relinquitur
non ſinè aliquâ ratione opinandi locus, ſi ſtellas hujuſmodi
crinitas à Naturâ fingi, & conformariadmittamus, ut plerique
Philoſophorum de his diſputantes quaſi certum ſtatuerunt,
non propterea Cometarum ortum eximentes à Divinâ Provi-
dentiâ, quâ mundus adminiſtratur: Nam ſicuti univerſis atque
ſingulis rebus humanis conſulit cętera Naturę opera conſti-
tuens, ita quoquè certam naturalium cauſarum ſeriem diſpo-
nere potuit, ut etiam per Cometas, quemadmodum per fulgu-
ra, & fulmina, fœdaſque tempeſtates, terrorem impiis incute-
ret, ac pœnas aliquas inferret: id quod ſatis fuit, ut juſſione,
divinâ conflati dicerentur Cometę; nam & Pſalm. 148. enume-
rantur Ignis, grando, nix, glacies, ſpiritus procellarum, quæ
faciunt verbum ejus, quorum tamen naturales cauſas agnoſci-
mus.

Maur. Non ſunt profectò Cometę ex iis, quę, ut Pythagoręis
quibuſdam placuit apud Plutarchum lib. 3. de Placitis cap. 2. ,
peracto certo circuitu ſtatis temporibus revertantur, ſicut
hirundines ęſtivo tempore præſto ſunt; neque eorum ortum
probabili conjecturâ proſpicere poſſumus, quemadmodum agri-
colę & nautę futuras tempeſtates aut ſerenitates pręnuntiant: ſed non niſi ariolando poterit quis aliquando, per ſummam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer