Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

0571-01

58. DISSERTATIO QUINTA.
De Cometis.

DAnd. Cum Aërios Ignes elapſis diebus
diſſerendo percurreremus, ſerrnonem
abrumpere nos coëgit non tam vergens
in veſperam dies, quàm imminentis
procellæ timor, ne fortè nobis demum
redeuntibus venti impulſus aut tranſ-
verſam ageret cymbam, aut etiam ſub-
verteret. Animum autem advertens
ad ea, de quibus tunc diſſerebamus,
reperio intactos à nobis relictos fuiſſe,
Cometas, quibus tamen non poſtre-
mum inter ſublimes ignes locum deberi nemo diffiteri poteſt; Cum vix ſe aſpectabiles prębeant, quin omnium ęquè docto-
rum atque indoctorum oculos ad ſe protinus convertant, igna-
roſque reddant, utrùm admirari debeant, an timere: ſcilicet,
ut ajebat Cicero lib. 2. de Nat. pag. 82. , aſſiduitate cotidianâ & conſuetudine oculorum aſſueſcunt animi, neque admirantur,
neque requirunt rationes earum rerum, quas ſemper vident; proinde quaſi novitas nos magis quàm magnitudo rerum debeat
ad exquirendas cauſas excitare.

Grad. Procul dubio inter pręcipuos ignes connumerandus
eſt Cometes; & niſi ea, quam innuiſti, cauſa interveniſſet, ad
illius conſiderationem per gradus noſtra aſcendiſſet diſſertatio. A ſcendiſſet, inquam, quia cum in ſupremâ regione aëris hoſpi-
tetur Cometa, de inferioribus ignibus, fulgure, & fulmine,
priùs fuerat diſputandum.

Maur. Opportunè tamen accidit, ut ſermo ille noſter tunc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer