Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis loco. digitorum 30, vt aiunt; igitur multo magis reſiſtit leuiori ex Mer-
curio & aëre: verùm aliter res contingit, aërem enim diſtrahi,
& aliquid Mercurij ex fiſtulâ exire videmus; non eſt igitur hoc
æquilibrium aëris grauis cum grauitate Mercurij.

Dand. Hoc illud eſt, quod admittere prorſus renuunt, nimi-
rum aërem Mercurio trahente diſtrahi: Omnia fieri volunt im-
pulſione, nec quicquam attrahi concedunt: ſi enim ſemel darent
à corpore recedente proximum corpusrapi, vt in relictum locum
fuccedat, viam ſternerent veteri philoſophandi methodo, quæ
ad euitandum Vacuum ita corpora ſibi inuicem cohærere ſtatuit,
vt niſi abeuntis locum ſponte ſubeat aliud corpus, vim ſibi in-
ferri patiaturillud, quod proximum ponè adhæret. Propterea
ad facultatem aëris compreſſi elaſticam confugiunt, & ab aëre, qui
ad amplius ſpatium ſe explicat in fiſtulâ, Mercurium deprimi
aſſerunt: aër ſcilicet in fiſtulam admiſſus particula eſt inferioris
huius aëris compreſſi ab incumbente ſuperiore aëre graui; cum
autem facultate ſuâ elaſticâ conetur ſe explicare, nec valeat fi-
ſtulæ ſuperiùs clauſæ fundum repellere, Mercurium impellit, & deprimit. Porrò facultatem hanc elaſticam aëri tribuendam eſſe,
non paucis experimentis probari poſſe exiſtimant, hoc tanquam
certum ponentes, quod aër compreſſus, vt ſe explicet, locum
ſibi quærat in ſpatio aëris dilatati, aut minùs compreſſi, vt ſci-
licet violentiam Natura in plures diſpartiatur. Sic in experimento,
quod vocant, Magdeburgico (excogitato videlicet ab Othone
Gerikio Conſule Magdeburgenſi) vbi amplus vitreus globus, adie-
ctâ antliâ, exhauritur aëre, quoad fieri poteſt, aiunt reducto
embolo incluſum aërem vi ſuâ elaſticâ vrgere aſſarium, & in mo-
diolum ingredi, adductòque embolo aërem exprimi ex modiolo,
atque ita deinceps. Quando verò clauſo epiſtomio reuellitur glo-
bus ab antlia, & , applicato colli oſculo ad aquam ſubiecti vaſis,
epiſtomium recluditur, externus aër premens aquam illam ma-
gnâ vi intrudit in globum, in locum videlicet aëris minimè com-
preſſi: atque eodem pacto reliqua illius experimenti ſymptomata
explicant. Neque hoc ſolum, ſed.

Gradon, Si placet, non omnia ſimul congeramus; quanquam
enim ſingula perſequi fortaſſe nobis otium non ſit, vniuer-
ſa tamen complecti difficile eſt citrà perſpicuitatis diſpen-
dium.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer