Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. cani meâ voce aperio, ac ille ſuo latratu ſe feræ veſtigiis inſi-
ſtere mihi ſignificat. Cæterùm aliud eſt cani perceptionem,
ſeu cognitionem denegare, aliud, in quonam illa conſiſtat,
explicare; hoc ſecundum conamur, ab illo abſtinemus. Sola
corporata ſenſus movent, nec à brutis percipi quicquam poteſt,
quod ſenſum non moveat: quin etiam neque voluptatem appe-
tere poſſunt & perſequi, quæ ſenſus non afficiat, aut dolorem
aſpernari & repellere, niſi qui ſenſum cruciet: jucundum au-
tem aſſequi, & à moleſto refugere nituntur motu membrorum,
qui à Spiritibus Animalibus in muſculos influentibus perficitur. Si igitur inter Spiritus Animales ad ſensûs, ad phantaſiæ, ad
appetitûs organum pertinentes, atque eos, qui ad muſculos
deferuntur, ſpectatâ in ſingulis propriâ ſpirituum naturâ atque
organorum conformatione, talis ſit ordo ſerieſque motuum,
qualem eſſe oportet, ut animal juxtà naturæ impulſum aſſe-
quatur demum id, quod appetit, aut repellat ſeu declinet id,
quod averſatur, nil præterea videtur requirendum. Nam ſpi-
rituum animalium commotio in organo erit ſentire; quæ ab
his excitatur in cerebro, erit percipere ſeu cognoſcere; quæ hanc
conſequitur in corde, erit appetere; influxus in muſculos erit
movere: quas actiones Scholæ vocant Immanentes, & Vitales,
quia in ipſo animante ſiunt ab ejuſdem ſpiritibus.

Dand. Hæc omnis oratio contra cognitiones brutorum preſ-
sè dictas inſtituta mirificis abundat expreſſionibus functionum
animæ propriarum, quæ cognitiones preſsè dictas maximè
requirunt, cum dicantur bruta appetere, & perſequi volupta-
tem, aſpernari & repellere dolorem, qui ſenſum cruciet, non,
niſi jucundum aſſequi, & à moleſto refugere, & his alia ſimilia. Has ego expreſſiones totidem metaphoris fuiſſe adhibitas non,
facile crediderim; cum metaphoram deceat eſſe prudentem. Atqui functiones illæ appetendi, & aſpérnandi, cognitiones
preſsè dictas requirunt; certè functiones animæ ſunt à ſpiriti-
bus diverſæ. Sperare igitur nobis licet de hujuſmodi brutorum
animâ inter nos convenire. Non prætereamus etiam ſcrupu-
lum quendam. Quoniam in hoc, quod homo viget, & ſentit,
ſi res, non particulatim ſecundùm ſingulas ſpecies, ſed genera-
tim ſumatur, non diſcriminatur à cæteris animantibus; idem
dicendum erit in utriſque principium actuum Vitæ ſenſitivæ; neque enim minùs efficaces cenſendi ſunt Spiritus Animales
in homine, quàm in brutis animantibus. Si igitur brutis vitam
tribuant hujuſmodi ſpiritus, atque his ratio aliqua animæ cor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer