Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. acriter diſputantes, quia in explicandâ noſtræ intelligentiæ
naturâ non omnia deprehendebant rationi imaginis ſimilia: quaſi in metaphoricis vocabulis & rei ſignificatæ & ejus, ex
quâ vox transfertur, omnes notiones pares eſſe ita deberent, ut
cum prat a ridere dicimus, oporteret in illis reperire diaphragma,
ut plena risûs notio exhibeatur. Quamobrem non eſt atten-
dendum, quid vox ipſa ſonet ſimpliciter accepta, ſed quæ vis
inſit in illâ, prout ad aliquid ſignificandum uſurpatur. Ideò
quando animantibus brutis cognitionem atque appetitionem
tribuimus, utique corpoream, conſiderandum eſt an alia videa-
tur ſubiecta notio his vocibus cognitionis at que appetitionis, quàm
ut intelligamus in animantis corpore fieri motus ſimiles iis
motibus, qui, ſecluſo mentis opere, contingunt in corpore,
hominis cognoſcentis atque appetentis, hoc eſt intelligentis
atque volentis. In homine autem prætèr illam, quam innue-
bamus, ſpirituum commotionem, adhuc duplicem ejuſdem rei
cognitionem, & duplicem appetitionem, corpoream alteram,
alteram ſpiritualem, hoc eſt incorpoream, utramque ab eadem
animâ rationali elicitam, eodem momento ponere, ſupervaca-
neum videtur ſi finis Naturæ ſpectetur; neque ad hoc affir-
mandum ullo experimento adigimur. Sed quid plura? hâc ſe
controverſiâ torqueant homines contentionis fortaſſe cupidio-
res, quàm veritatis: noſtrum non eſt litem dirimere, quippe
qui nihil definientes ſatis habemus diſſerendo Phyſicæ ſcientiæ
campum percurrere.

Grad. Nobis verò placeat cum Dandulo non dubitare de,
brutorum cognitionibus preſsè, & citrà metaphoram dictis: alioquin vereor, ne ſibilis nos vulgus excipiat. Canes olim,
publicè alebantur in Capitolio, ut ſignificarent, ſi fures veniſ-
ſent; quos utique cognoſcerent: Celebratur horum fida cuſto-
dia, amans Dominorum adulatio, odium in externos, incredi-
bilis ad veſtigandum ſagacitas narium, quâ modò ferarum,
modò domini veſtigia perſequuntur; quæ utique abſque ullâ
notitiâ præſtari non poſſunt. Quid verò de cæteris addam? quorum tanta eſt ſolertia, ut vix à quoquam illis negetur rudis
quædam & inchoata ratiocinandi facultas.

Maur. Brutis animantibus cognoſcendi vim humanæ ſimi-
lem qui concedat, reperiri non puto, niſi quis ſe ab illis parum
diſtare opinetur. Ego ſanè me ab hujuſmodi conjunctione, ac
quaſi ſocietate & communicatione notitiarum longiùs abeſſe
mihi gratulor: neque enim ſimiliter meæ voluntatis notitiam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer