Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Quarta. formam corporis organici. Neque igitur ſolus leo, neque ille,
pariter cum leænâ, in conceptu gignunt catuli animam, quæ
vitam tribuat corpori nondum efformato: genitoris autem,
dignitatem minuat, qui dixerit à patre aliquid tantùm materiæ
fœtui effingendo ſubminiſtrari, & à matre demum formam,
hoc eſt animam procreari, ubi membra fuerint conformata. Quod ſi animæ particulam à genitore cum ſemine tradi, quæ
deinde facto à genitrice additamento, ſivè ejuſdem, ſivè diverſæ
naturæ, perficiatur, concederent, jam animam non adeò ſim-
plicem naturam adſtruerent, ſed (id quod renuunt) ex plurium
complexione conſtitutam. Ad hæc ſubdubitabam, an ſolùm
certo in membro, ex quo univerſum corpus moderaretur, col-
locanda eſſet hujuſmodi anima tanquam in regiâ, an verò om-
nes diffuſa per artus ſingulis particulatim adeſſet, ut eos regeret. Si qua peculiaris ſedes animæ ſtatuatur, nonne per ſolos ſpiritus
reliqua membra viverent, quamvis animæ expertia? Fortaſſe
non locum alium congruentiùs aſſignabunt præter cerebrum,
ex quo ad motus omnes effluunt Spiritus Animales, ſinè quibus
nulla animantis actio perficitur. Verùm cum nulla ſit cerebri
pars (quod enim de Glandulâ Pineali confidenter ab aliquibus
aſſeritur, ab Anatomicis improbatur) in qua omnium nervo-
rum fibræ coëant, ſicut poſt meſſem æſtate equarum trituran-
tium capiſtra equiſonis manu contineri videmus, & regi, maxi-
mam ſaltem cerebri partem, cujuſmodi ſunt corpus Calloſum,
corpora ſtriata, medulla oblongata, Cerebellum, animâ imbui
neceſſe eſt. Atqui cum capitis & totius corporis mole cere-
brum quoquè ipſum ſenſim augetur: igitur anima aliarum,
atque aliarum particularum additamento creſcit; ſicut & incre-
mentum illa caperet, ſi cuncta membra vituli in bovem eva-
dentis informaret: Contra verò ubi corpus macie extabuerit,
dicendum eſſet plurimas animæ partes periiſſe, immò nonnun-
quam vix aliquid primæ animæ ſupereſſe, cum vix pauculæ
quædam corporis primigeniæ partes permanere concedantur. Cuinam autem cauſæ effectrici novam illam particularum
animæ acceſſionem tribuerem? neque enim mihi ſatisfacie-
bam aſſerendo has à proximis animæ veteris particulis effici. Porrò tam variè præparatas video ſubiectæ materiæ partes,
oſſa, carnem, membranas, ut dividuę animę particulas ęgrè
concipiam homogeneas, ita ut ejuſdem naturę ſit particula,
animę, quę nunc primùm in oſſe augeſcente efficitur, cum eâ,
quę carnem additam imbuit: os quippe à carne magis differre An igneæ ſint brutorum animæ. videtur, quàm Veſpa ab Ape, quibus animas tribuunt ſpecie
diverſas. Propterea fortaſſe, ut ſe ab hiſce omnibus aliiſque,
difficultatibus expedirent, ſatius exiſtimârunt aliqui brutis ani-
mantibus tribuere animam individuam quidem & partibus
carentem, ſed univerſum corpus, & ſingulas quaſque ejus par-
tes, tum in primo ortu, tum in incremento, afficientem: Qui-
bus adſtipulator facilè accederem, niſi me deterreret tanta cum
humano animo ſimilitudo. Præterquam quod etiam diviſo in
duas partes corpore lumbrici, aut vïperę, utramque partem
adhuc vivere indicat motus, nec tamen eandem animam utro-
bique conſiſtere auderem concedere: his autem ſi animam,
dividuam eſſe affirmem, cur cęteris negem, non habeo ſatis
ſolida argumenta.

Maur. Nos nobis ipſos fortaſſe fucum facere metuendum
eſt in hac brutorum animantium conſideratione, cùm eorum,
quę nos intelligendo, volendo, reminiſcendo experimur, voca-
bula inflectimus ac traducimus ad illorum perceptiones atque
appetitiones: verùm tam arcto nexu animus rationalis cum
corpore jungitur, ut id, quod ille pręſtat, ſejungere nequeamus
ab illis mutationibus, quas animales ſpiritus animi motuum
comites moliuntur in corpore: ac propterea, ut conjecturâ
aliquâ aſſequamur, quid cęteris animantibus contingat (quan-
doquidem omnibus ſpiritus Animales neceſſarios eſſe inficiari
non poſſumus) attendendum eſt, an illi ſufficiant; neque hæ-
rendum in vocibus ut plurimum translatis, quę potiùs oratio-
nem ornant, quàm rem ipſam explicent. Sic ſenſus rerum
nuntios & interpretes dicimus; an continuò huic metaphorę
ſuperſtruenda eſt Philoſophica opinio? Phantaſma vocamus
rei obirctæ imaginem, fortaſſe quia in intimâ oculi parte quaſi
pictura apparet rerum obiectarum ſimilitudinem referens,
quemadmodum in obſcuro conclavi per exiguum foramen ex-
cepti radii in papyro effingunt imaginem eorum, quę in proſ-
pectu ſunt poſita: non tamen in cerebro pariter ſimulacrum
ſeu idolum, quod mens contempletur, cogitare debemus: ut
enim hoc concederetur iis, quę ſub aſpectum cadunt, quęnam
eſſet figura vocum, quas audimus? quę forma dulcedinis, quam
guſtamus? quę caloris, quo urimur, effigies? quę lineamenta
odoris, quo delectamur? Sed propriis atque aptis vocibus caren-
tes facilè patimur rem per ſe obſcuram mutatis atque translatis
nominibus explicari; non eſt tamen illis preſsè inſiſtendum. Hinc fateor me aliquando ſatis mirari non potuiſſe audientem

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer