Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

An igneæ ſint brutorum animæ. principium motuum animantibus congruentium. Urgebar
autem Ariſtotelis auctoritate lib. 1. de Anima text. 72. adversùs
ponentes animam Corpus quoddam ſubtilium partium. Si enim eſt
anima, inquit, in omni eo, quod ſentit, corpore, neceſſe eſt in eodem
duo eſſe corpora, ſi corpus aliquod anima. Calidas autem particu-
las, de quibus hactenus, corpus eſſe non negabimus: Quan-
quam non neſcirem intelligi poſſe locutum Ariſtotelem de,
duobus corporibus ita à Naturâ inſtitutis, ut per ſe ipſum,
unumquodque ſubſiſteret: id quod Spiritibus Animalibus vide-
bam non convenire, quippe qui non extrinſecùs advocati inſe-
runtur corpori, ſed in animante ipſo conficiuntur. Nutare
tamen cœpi, cum Philoſophos non ignobiles audirem non om-
nibus æquè animantibus, tum ex putreſcente materiâ ortis,
tùm iis, quæ perfecta dicuntur, animam illam concedentes. Nam ſi vermes, & tam multa inſecta, citrà animam illam, vi
tantummodo ſpirituum Animalium & ſentiendi, & appetendi,
& ſe movendi facultatem poſſident, non video quid ſuperſit
difficultatis, quin cæteris animantibus ſui cujuſque ſpiritus Ani-
males ad hæc eadem munera præſtanda pro ſingulorum naturâ
ſufficiant. Non minus igitur tribuendum eſt efficacitatis ſpiri-
tibus leonis, & aquilæ, quam formicæ, & muſcæ. Cum autem
ægrè à conceptâ ſemel opinione recederem, méque in illâ fir-
mare contenderem, varias hac ſuper re Philoſophorum ſen-
tentias perpendens, in Euripum difficultatum incidi: tot tan-
tiſque cogitationum fluctuationibus agitabar. Statuentibus
brutorum animam planè individuam, ac partibus carentem,
ita tamen, ut eadem membris omnibus adeſſet & ſingulis, non
poteram acquieſcere, niſi illam pariter ab omni corporeâ con-
cretione ſejunctam intelligerem, ac humanæ menti ſimilli-
mam: Nec ferenda videbatur tanta belluarum non ſolùm cum
humano corpore, ſed etiam cum animo affinitas. Quapropter
animam hujuſmodi ſimplicem in brutis non niſi partibus con-
ſtantem, dividuæ materiæ cohærentem, atque dimenſionum
materiæ, quam imbuat, convenientium capacem admittere,
neceſſe erat: & hanc quidem non extrinſecùs advenientem,
quaſi ab Authore naturæ proximè ac ſingulariter efficiente,
inſitam, ſed à parentibus genitam. Inquirenti autem, utrùm
leoni, an leænæ, an utrique ſimul, catulus acceptam referret
animam, nihil occurrebat, quod cum philoſophandi methodo
illis familiari ſatis conveniret; ſi quidem formas non niſi in,
materiâ ritè præparatâ conſignari aſſerunt, animam verò eſſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer